{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 5.6","citation":"Benedict, Regula 5.6","ref":"5.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.6.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Propter s…rvitium sanctum quod professi sunt, etc.] Hic tres proponit rationes, quibus quasi totidem stimulis excita…ur monachus ad obediendum sine mora. Prima est propter servitium sanctum quod professi sunt, id est propter professionem, qua se coram altari in perpetuos servos supremo omnium Do…no addixerunt. Eodem stimulo suos S. Bernardus excitabat ad repellendas illicitas cogitationes, « Tune, i…quiens (Serm. 33, de divers.), haec debes cogitare, qui sacerdos es, qui clericus es, qui monachus es? Cultor justitiae del et in se quidquam iniquum admittere? Decet servum Christi, amatorem Dei, tale aliquid vel ad modicum meditari? » Eadem oratione Gilbertum eremitam ad perfectionem hortabatur Petrus Venerabilis (Lib. i, ep. 20): « Cellam tibi propono, ut secundum antiqui cujusdam Patris dictum ipsa sola eloquentius omnibus magistris tacendo te doceat; hanc certe non audire non poteris, quando eam quotidianum salutis tuae monitorem habebis. » Porro S. Benedictus professionem monasticum non simpliciter servitium, sed servitium sanctum appellat, tum quia sanctum efticit monachum, tum quia per eam sancti sanctorum Domini servitio consecratur, tum etiam « quia sancto proposito ex Spiritu sancto inchoatum est, » ut dicit Trubemius. Secunda ratio est propter metum gehennae; quo nomine non modo aeternam, sed insuper temporalem poenam intelligit Hildemarus; quanquam de sola sempiterna gehenna dictum S. P. Benedicti capiendum censeant Bernardus Cassinensis et Boherius. Tertia ratio est oropter gloriam vitae aeternae, quae quantos hominibus ad recte vivendum, et monachis ad obediendum stimulos addere possit, nemo non videt.","prev":{"citation":"Regula 5.5","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.5"},"next":{"citation":"Regula 5.7","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.7"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}