{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 53.671.1-26","citation":"Benedict, Regula 53.671.1-26","ref":"53.671.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.671.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.671.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.671.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"De hospitibus suscipiendis. Omnes supervenientes hospites, tanquam Christus suscipiantur: quia ipse dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. xxiii). Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus, cum omni officio charitatis; et primitus orent pariter: et sic sibi socientur in pace. Quod pacis osculum non prius offeratur, nisi oratione praemissa, propter illusiones diabolicas. In ipsa a autem salutatione omnis exhibeatur humilitas. Omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus, inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terra b, Christus in eis adoretur qui et suscipitur. Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat eum eis prior. aut cui a jusserit ipse. Legatur coram hospite lex divina, ut aedificetur: et post haec omnis exhibeatur humanitas. Je unium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies jejunii qui non possit violari. Fratres autem consuetudines b jejuniorum prosequantur. Aquam in manibus abbas hospitibus det; pedes hospitibus omnibus c tam abbas quam cuncta congregatio lavet. Quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui (Psal. xlvii). Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura d sollicite exhibeatur: quia in ipsis magis Christus suscipitur. Nam divitum terror ipse sibi exigit honorem. Coquina abbatis et hospitum super so sit, ut incertis horis supervenientes hospites, qui nunquam desunt monasterio, non inquietent e fratres. In quam coquinam f ad annum ingrediantur duo fratres, qui ipsum officium bene impleant; quibus, …. indigent, solatia administrentur, ut absque murmuratione serviant g; et iterum quando occupationem minorem habent, exeant, ubi eis imperatur h, in opera i. Et non solum in ipsis, sed et in omnibus j officiis monasterii ista sit consideratio, ut quando indigent, solatia accommodentur eis;","prev":{"citation":"Regula 52.8","label":"Chapter 52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/52.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/52.8"},"next":{"citation":"Regula 53.671.27-46","label":"53.671.27 to 53.671.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.671.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.671.27"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}