{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 53.675.154-179","citation":"Benedict, Regula 53.675.154-179","ref":"53.675.154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.154.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Is autem cui jusserit abbas, debet esse doctus et litteratus, ex concilio Aquisgranensi, decernente (Can. 63) « ut docti fratres eligantur, qui cum supervenientibus loquantur. Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur.] Circa hanc lectionem plurima hic occurrunt observanda. Primo, nomine legis divinae non solum Decalogus, aut quinque Moysis libri intelliguntur, sed utrumque Vetus et Novum Testamentum, imo « omne verbum ex lege divina sumptum quod aedificat, » inquit Bernardus Cassinensis. Quid vero absolute legendum sit, vix aliqui definiunt. Olim in Cassinensi asceterio « coram hospitibus legebantur exhortationes quaedam excerptae ex libris divi Gregorii papae, » ut testatur Paulus Augustinus a Janua. Has exhortationes sive sermones in Cassinensi bibliotheca vidit noster Mabillonius. Rodulfus abbas monasterii S. Theodorici prope Rhemos, coram Roberto Flandrensium comite, et Danorum regina Vitam S. Theoderici (Saec. i Ben) jussit legi, ut scribit Adalgisus in lib. Mirac. ejus, cap. 15. Denique Patres congregationis Anglicanae statuunt (In cap. 53), ut « ducatur ad cellam hospitum, ubi a fratre cui mandatur cura hospitum legatur lectio ex I Joan., cap. iv, Charissimi, diligamus, etc., usque ad finem; et dicatur. Tu autem, Domine, et statim prosternat se coram hospite, deosculans terram, quo Christus in eo adoretur juxta regulam. » Secundo, statim post factam in ecclesia orationem, et exhibitum pacis osculum, antequam hospes duceretur in hospitium, fiebat hujusmodi lectio, ut videre est in libro Usuum Cisterciensium (Cap. 87): Osculentur eos, et postmodum resideant, et lecta sententia, si expositione indiget hospes, exponatur ei; deinde ducatur ad hospitium, vel praesentetur hospitali; fratres autem redeant in claustrum; » et apud Richardum de S. Angelo ad haec verba: Post haec omnis ei exhibeatur humanitas: « Post haec, Id est ducto ad orationem et lecta coram eo lege divina. » Sed Bursfeldenses ducto ad hospitium hospite, coram eo aliquid de divinis Scripturis recitant.","prev":{"citation":"Regula 53.675.126-153","label":"53.675.126 to 53.675.153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.126"},"next":{"citation":"Regula 53.675.180-205","label":"53.675.180 to 53.675.205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.180"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}