{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 53.675.60-82","citation":"Benedict, Regula 53.675.60-82","ref":"53.675.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.60.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Augustinum, quamvis ultimum maxime hospitibus offerri dicat cap. 6. Illud autem nonnisi oratione praemissa propter illusiones diabolicas exhiberi voluit; id quod ab antiquis item monachis didicerat, testante Rufino (Lib. ii de Vitis Patr., cap. 1), quia « hic est mos apud Aegyptum, ut ubi advenerint fratres, statim per orationem sibi invicem confoederentur... Propterea enim forma hujusmodi inter monachos observatur, ut si quis ad eos veniat, sive vir ille, sive mulier sit, sive senex, sive juvenis, sive ignotus, sive notus, ante omnia ut oratio fiat, ut nomen Domini invocetur, quia si fuerit aliqua transformatio daemonis, continuo oratione facta diffugiet. » Nonnulli tamen ex priscis etiam monachis ante orationem advenienti hospiti osculum praebebant, ut manifestum est ex eodem Rufino (Ibid., cap. 9), ubi de Coprete: « Is, inquit, cum nos vidisset, et osculo salutasset, atque ex more etiam post orationem pedes lavisset, requirebat quae gererentur in saeculo. » Et de monachis sub sancti Apol…onii disciplina degentibus (Cap. 7): « Occurrerunt autem nobis cum psalmis, hoc enim moris est cis tacere in adventu omnium monachorum, et adorantes in facies suas usque ad terram osculabantur nos….. Alii ergo ex fratribus praecedebant nos, alii sequebantur; utraque tamen turba psallebat. Ubi autem appropinquare ja… coepimus audita voce psalmi, ipse etiam Apollonius procedit in occursum, et ut vidit, nos statim prior adoravit usque ad terram, et surgens osculo nos suscepit; ubi autem ingressi sumus monasterium, oratione prius, ut moris est, data, pedes propriis manibus lavat. » Sed et nunc Cassinenses (Declar. Cassin., cap. 53) sola oratione mentali praemissa, osculum ante offerunt quam ducant hospites ad orationem. De osculo ipso videsis Haeftenum, lib. xi, tract. 2, disq. 1. De modo illud efferendi, ita scribit citatus a Bernardo Cassinensi Petrus Diaconus: « Ant qui quando recipiebant homines venientes, stabant in ostio domus suae, et ponebant pedes hospitis super pedes suos, et dabant eis pacem… et sic cos recipiebant in domum suam.","prev":{"citation":"Regula 53.675.20-59","label":"53.675.20 to 53.675.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.20"},"next":{"citation":"Regula 53.675.83-105","label":"53.675.83 to 53.675.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.83"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}