{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 54.694.113-151","citation":"Benedict, Regula 54.694.113-151","ref":"54.694.113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.113.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Benedicto, quasi pro benedictione transmisit, ut testatur S. Greg. lib. ii Dial., cap. 8. Octavo: « In jure, inquit Richardus de S. Angelo, exponitur eulogium, id est testamentum. Extra de Testamentis cap. Vos quidem, et Codex lib. ii, cap. Jubemus. » Nono: « Vel dicas, addit idem Richardus, quod sunt boni sermones facti de aliquo, sic exponit pe. san. extra de do. et cantu. Cum olim, super prima glossa. » Jam vero quaeritur quo sensu hic eulogia a S. P. Benedicto sumatur. Nonnulli, ut scribit Bernardus Cassinensis, eulogias dixerunt esse adjectivum ad litteras. Menardus de eulogiis panis, quas antiqui Patres sine superioris licentia dare prohibuerunt, ut videre est in Regula sancti Caesarii, cap. 23, et S. Donati, cap. 53, S. Benedictum intelligit. Hildemaro, « eulogiae sunt munera majora, veluti sunt cappa serica, vel aliud, quaeque majoris pretii sunt. » Idem sentiunt Bernardus Cassinensis et Boherius. Richardus autem de S. Angelo dicit esse gaudeolas. Ego vero eulogiarum nomine omne munerum genus prohibitum existimo. Atque ita Benedictus Haeltenus: « Asserendum videtur, inquit, interdictas ab eo cujusvis generis eulog as, sive panes, sive esculenta, sive alia quaelibet fuerint munera, ut i lud: Aut quaelibet munuscula, accipi possit pro prioris vocis explicatione. » Tertio, denique S. Pater velat quaelibet munuscula, quod non sic acceperim pro prioris vocis explicatione, quasi eulogiarum nomine sanctus Benedictus sola intellexisset munuscula: nam et majora prohibuit; sed addidit quaelibet munuscula, ne quis ea tanquam minoris pretii dare vel recipere propria auctoritate praesumeret. Porro in mittendis recipiendisque litteris aut eulogiis attendere debemus imprimis ad illud S. Hieronymi (Epist. 2): « Crebra munuscula, sudariola, et fasciolas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque ac dulces litterulas sanctus amor non habet. » Maxime autem n parentum muneribus cavere oportet, juxta illud S. Orsiesii (Num.","prev":{"citation":"Regula 54.694.82-112","label":"54.694.82 to 54.694.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.82"},"next":{"citation":"Regula 54.694.152-168","label":"54.694.152 to 54.694.168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.152"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}