{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 54.694.152-168","citation":"Benedict, Regula 54.694.152-168","ref":"54.694.152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.152.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"39): « Si quis in domo monasterii sub praeposito manens, nulla re indigens, quam in monasterio habere permissum est, et habet patrem fratremque, et amicum charissimum, nihil ab eis penitus accipiat, non tunicam, non palliolum, non aliam quamlibet rem. » Ne quam tamen conquerendi occasionem fratres habeant, prudenter addit « Si autem comprobatum fuerit quod minus habeat de his quae praecepta sunt, culpa omnis atque correctio ad praepositum convertetur. » Quod si etiam a parentibus suis ei quidquam directum fuerit, etc.] Ita fere Regula S. Aureliani, cap 5; Regula Tarnatensis, cap. 19, et S. Isidori. Et non constituetur frater, cui forte directum fuerat, ut non de…ur occasio diabolo.] Scilicet aut per tristitiam, aut per invidiam, aut per murmurium, ut loquitor Smaragdus. Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subjaceat.] Haec verba referri possunt vel ad praecedentem periodum, et non contristetur frater, etc., vel ad omnia quae hoc continentor in capite. Priorem sententiam sequitor Smaragdus; posteriorem Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Richardus de S. Angelo, et Boherius in utroque commentario: « Illud vero, inquit Hildemarus, quod dicit, regulari diciplinae subjaceat, ad illa omnia quae superius vetuit respicit, id est si tribuerit, si acceperit, aut litteras, aut eulogias, id est majora munera, aut munuscula, id est parva, aut murmuraverit, vel contristatus fuerit, et reliqua, disciplinae regulari subjaceat. » Quanti vero hoc Regulae Benedictinae caput fecerit S. Gregorius, vel exinde patet, quod cum in illud peccasset Catellus monachus, et eum postea Urbicus abbas praepositum monasterii Lucusiani sub Bono abbate fieri petiisset, negavit S. pontifex, quia, inquit (Lib. ix, epist. 42), « quod monachus non sit agnovimus: ex parva enim eulogia quam Bonus monachus accepit, partem petendo contentionem facere in itinere minime timuit, quod ex quanta amaritudine cordis descenderit, poterit tua dilectio scire, si Regulam monachorum nosse voluisset.","prev":{"citation":"Regula 54.694.113-151","label":"54.694.113 to 54.694.151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.113"},"next":{"citation":"Regula 54.694.169-191","label":"54.694.169 to 54.694.191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.169"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}