{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.150-183","citation":"Benedict, Regula 55.697.150-183","ref":"55.697.150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.150.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"i, cap 5), « colobiis, inquit, lineis induti, quae vix ad cubitorum ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus. » Et certe assulas olim non fuisse tunicis monachorum manicas colligi posse videtur ex lib. i Mir. S. Bertini, cap. 2; ex Vita S. Austrebertae abbatissae, n. 10, patetque ex Vita S. Guthlaci, n. 26, saec. iii Benedictino. Cujus rei rationem hanc reddit Evagrius (Tom. IV Monum. Eccles. Graecae): « Quod autem nudas habent manus, indicat vitam absque hypocrisi et simulatione; inanis enim gloria virtutes obtegere et obumbrare valet, quae laudem semper ab hominibus captat, fidemque expellit. » Tunicas ex lino gestasse testatur Cassianus; sed ex Hildemaro « tonica de lana intelligenda est esse; nam potest esse et linea tonica, el serica, sed in hoc lo…o videtur intelligere de lana tonicam esse debere.» Magister hebdomadariis coquinam intrantibus tunicas ex sacco, cucullas ex segestri fieri mandat in Regulae cap. 81. Tunicis assuebant caputia nostri Fuldenses, ut ex Browero notat Haeftenus (Lib. v, tract. 3, disq. 7); sed et Cistercienses, ut ex lib. Usuum, cap. 70, manifestum est: testaturque Julianus Varnerius vidisse se anno 1612 in monasterio Clarevallensi tunicam assutum habentem caputium quadratum, manicas ad brachii longitudinem, et ita latas ut duo pugna capere possent, quam ad instar tunicae S. Bernardi factam esse asserebant. In statutis quoque Lanfranci praescribitur, ut novitius capitio assuto tunicae induatur. Et tamen S. Hildegardis tunicam describit laneam, « et aliquantulum cuculla constrictiorem, sed circa crura aliquantulum largiorem, et ad pedes tendentem, brachialiis nec multum amplis, nec multum constrictis, ad manus tendentibus; imo autem gyrone in utroque latere sub ascella deorsum descendente, quae desuper caputio carebat. » Et Bernardus Cassinensis, « tunicam vero, inquit, appellamus illam quam sub cuculla portamus, corpus nostrum utrinque legentem, sed caputio carentem, cum manicis mediocriter et mensurate longis.","prev":{"citation":"Regula 55.697.129-149","label":"55.697.129 to 55.697.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.129"},"next":{"citation":"Regula 55.697.184-202","label":"55.697.184 to 55.697.202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.184"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}