{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.269-300","citation":"Benedict, Regula 55.697.269-300","ref":"55.697.269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.269.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Caeterum nostris lineis uti camisiis, praeterquam forte infirmis, nunquam licuit. « Monachi, inquit Zacharias papa in epistola ad Pipinum et universos Franciae episcopos et abbates (Apud Bar., ann. 744), laneo indumento, juxta normam et regulam monasticae disciplinae, atque traditionem sanctorum probabilium Patrum, sine intermissione utantur; quia monachi ab omnibus illicitis debent abstinere. Apostolis autem divinum datum esse mandatum duas tunicas non habendi: tunicas dixit itaque laneas, non lineas. » Et antea S. Ferreolus in Regula praescripserat (Cap. 31) « ut monachus quamlibet delicati corporis linea ad nuda corporis non utatur. » Et S. Isidorus: « Lineo non oportet indui monachum. » In litteris etiam G. abbatis Mosomensis, et A. abbatis Marchianensis ad abbates S. Theoderici (Hist. ms. S. Theod., ad ann. 1279) et S. Crispini, quibus eos suae provinciae constituunt visitatores, haec lego: « Inhibeatis in eisdem capitulis districte, ne abbates vel monachi lineis utantur extra monasterium, quando equitant, cum hoc cedat in scandalum saecularium, et totius ordinis nostri derisum, nec etiam intra monasterium, nisi evidens infirmitas et corporis debilitas hoc requirat. » Idem decernunt in suis constitutio. nibus pro monachis Benedictinis Innocentius III, Gregorius IX, Nicolaus IV in bulla ad Cluniacenses, et Benedictus XII. Pueris tamen lineas camisias permittebant Cluniacenses et Udalrico, lib. iii, cap. 8. Aelredus vero (Reg. cap. 20) virginibus suis duas stupacio camisias vel staminas. Pro pedum indumento S. Benedictus indulsit pedules et caligas. Quid vero sint pedules, quid caligae, non facile explicaverim: « Pedules, inquit Smaragdus, dicit ille, quod nos modo dicimus calceos: caligas ille, quod nos subtalares vel soccos vocamus; caligae autem a callo pedum dictae, vel quia ligantur, nam et calcearii vocantur. » Hildemarus: « Pedules sunt illa vestimenta quae in modum tribuci facta sunt, sed pedes tegunt, unde quia in pedes mittuntur, pedules vocantur;","prev":{"citation":"Regula 55.697.232-268","label":"55.697.232 to 55.697.268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.232"},"next":{"citation":"Regula 55.697.301-318","label":"55.697.301 to 55.697.318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.301"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}