{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.301-318","citation":"Benedict, Regula 55.697.301-318","ref":"55.697.301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.301.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"sunt enim multi monachi qui propter sudorem pedum dividunt illud, quod in pedes mittunt, ne grave sit eis ad lavandum. Caligae autem, ut Isidorus dicit, dictae sunt a callo pedum, vel quia ligantur; nam socci non ligantur, sed intromittumtur. » Bernardus Cassinensis: « Quanquam expositores diversimode de istis duobus indumentis pedum exponendo dicant, quidquid in pedibus mittitur sive de corio, sive de lana fiat, pedules congrue appellantur: pedules enim a pede dicuntur, caligae autem dicuntur a calceamentis crurium, a calcio, calcias, calciare; hinc caliga, caligae. Vel etiam caliga dicitur a colligo, colligas, quasi circa collum ligata, quia caligae ligantur.... Sed nota quod monachi ultramontani habent pedules de lana diversos ab illo indumento in modum tibiaci facto, et operiunt tibiam propter facilem ablutionem, et ad evitandum quandoque pedum sudorem; de nocte autem abstrahentes illos pedules, pedibus jam nudatis, retentis tibiacis in lecto quiescunt, ne forte pedulum impedimento fumositates per poros emissae retineantur inclusae, et sic per consequens caput laedant ad cerebrum ascendendo. » Nicolaus de Fractura « pedules de corio, et caligas de lana intelligit. » Econtra Richardo de S. Angelo caligae sunt: « Ocreae, vel calsaria, vel aliud genus vestimenti; et dicitur inquit, a callo pedum, vel quasi a colligando, quia ligantur dure. » Boherius fin primo commentario, relata Bernardi et Smaragdi sententia, addit: « Ego credo cum Calo quod pedules, lis, dicitur a pes, et est pars caligarum quae pedem capit, licet largius forsan hoc magister hic intellexerit, ut supra dicitur. Et scias quod soccis de corio commodius utimur; et hi non ligantur, sed caligae, sed tantum mittuntur, quod Teutonia, et nos bolas dicimus. » Antiqua versio Gallica ms. haec duo vocabula pedules et caligas ita reddit: Chaussons et hautx soullez; versio Joannis de Précis, soulers chauçons;","prev":{"citation":"Regula 55.697.269-300","label":"55.697.269 to 55.697.300","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.269"},"next":{"citation":"Regula 55.697.319-346","label":"55.697.319 to 55.697.346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.319"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}