{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.434-459","citation":"Benedict, Regula 55.697.434-459","ref":"55.697.434","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.434","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.434.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Greg. in lib. ii Dial. Et plane, sicuti optime argumentatur S. Basilius (Regul. fus., c. 22), « juxta cujusque propositum competens ei debet esse vestimentum; sicut enim alius est habitus militis, alius senatoris, ex quo intelligitur quod iste senator sit, ille miles, ita monacho suus debet esse vestitus, ex quo vel ipso intuitu cognoscatur quod sit monachus. » De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi.] Quod ita exponit Hildemarus: « Non debent monachi causari si pedules albi fuerint, et tunicae fuscae; id est si pedules alterius coloris fuerint, et alterius tunicae, atque alterius cucullae, aut si grossae fuerint. » Bernardus autem Cassinensis: « Si non est splendidus, aut speciosus, vel si non est multum vilis, humilis et abjectus, non causentur. » De colore habitus Benedictini litigant inter se auctores. Nigrum communiter propugnant commentatores: ita Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Richardus a S. Angelo, Petrus Boherius, et alii, quorum praecipuae rationes sunt 1° quod eo S. Benedictum usum esse asserunt: « Beatus vero Benedictus, inquit Bernardus, a quibusdam antiquis doctoribus Cassinensibus nigris usus vestibus et vilibus traditur in scriptis fuisse. » Et Nicolaus: « In antiqua Chronica Petri Diaconi scriptum a nobis et nostris majoribus reperitur, quomodo in monasterio Floriacensi repertus est caputius cucullae B. Benedicti ex nigris villis contextus. » Et infra: « Legimus in Vita Caroli Magni Cassinensis coenobii monachi, quod cum Carolus Magnus in territorio Vituriensi, in loco qui Macyatus appellatur construxisset monasterium in honorem B. Martini, illudque submittens Cassinensi coenobio, posuit ibi caputium P. N. Benedicti ex villis nigris contextum, longitudine trium unciarum. » Idem scribit Richardus de S. Angelo. Et Petrus Boherius: « B. tamen Benedictus nigris vestibus usus traditur a quibusdam SS. antiquis doctoribus Cassinensibus, quorum aliqui dicunt apud montem Cassinum usque nunc schema monasticum quo B.","prev":{"citation":"Regula 55.697.413-433","label":"55.697.413 to 55.697.433","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.413"},"next":{"citation":"Regula 55.697.460-484","label":"55.697.460 to 55.697.484","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.460"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}