{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.626-661","citation":"Benedict, Regula 55.697.626-661","ref":"55.697.626","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.626","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.626.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Sive cum Nazaraeis candidior nive sit aliquis; sive cum B. Job super carbonem denigrata sit cutis ejus; uterque salutem in domo Domini operatur. Sane in ovili Jacob sunt agni albi et nigri; in vinea Sorec sunt uvae albae et nigrae. Sed et sponsa, quae liliis convallium praealbescit ipsa eadem dicit: Nigra sum, sed formosa. Apud sponsam Christi non est absurda varietas, cum ipsa circumamicta varietatibus describatur. Ipsa varietas uniformitatis causa est, nam in cithara ex diversitate chordarum fit uniformis modulatio ad concentum. » Neque vero de colore tantum, sed etiam de grossitudine ne causentur monachi vetat S. legislator, iis duntaxat volens esse contentos vestibus, quae inveniri possunt in provincia qua degunt, aut quod vilius comparati potest. Nihil enim indignius monacho veste pretiosa et lucida: « Vestis sit monachi, inquit Cassianus (Lib. v, c. 3), quae corpus contegat tantum, et repellat nuditatis verecundiam, et frigoris retundat injuriam; non quae seminaria vanitatis et elationis enutriat, etc. » Et S. Odo abbas Cluniacensis (Lib. iii Coll., num. 17): « An non apostasia est humilem vestitum spernere, et decorem vestimenti quaerere, cum angelus apostata perfectus decore superbiens in tartarum ruerit? » Et alio in loco: « Sicut B. Hieronymus in epistola ad filiam Mauricii perhibet (Lib. ii, n· 7), grandis divinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praelatio; et crimen est, post chrismatis sanctificationem cujuscunque specie terrenae creaturae caput vel corpus ornari, quod jam coelesti splendore refulget. » Et infra S. Cyprianum in libro de Virginibus sic loquentem inducit: « Serico et purpura indutae Christum induere non possunt: auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis perdiderunt. » Vide S. Basilii Constitutiones monasticas, cap. 31; S. Dorothei Doct., cap. 19, et Regulam solitariorum cap. 49, et S. Bernard. homil. 4, super Missus est. Porro acute hic notant Hildemarus, Bernardus Cassinensis, et Nicolaus de Fractura, S.","prev":{"citation":"Regula 55.697.604-625","label":"55.697.604 to 55.697.625","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.604","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.604"},"next":{"citation":"Regula 55.697.662-693","label":"55.697.662 to 55.697.693","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.662"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}