{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.662-693","citation":"Benedict, Regula 55.697.662-693","ref":"55.697.662","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.662","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.662.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Benedictum non simpliciter viles, nec omnino vilissimas vestes praescripsisse; ne si viles instituisset, ad preciosas; si vilissimas, ad sordes, et affectatam nimis abjectionem aut immunditiem accedere videretur: utrumque enim pari studio monachis esse vitandum docent S. Hieronymus epist. 2 et 22, S. Isidorus in Regula cap. 13, et concilium Aquisgranense can. 20. Atque ita S. Cuthbertus, teste Beda (In ejus Vita, cap. 16, saec. 2), « vestimentis utebatur communibus, ita temperanter agens, ut horum neque munditiis, neque sordibus esset notabilis. Unde usque hodie, inquit, in eodem monasterio exemplo ejus observatur, ne quis varii aut pretiosi coloris habeat indumentum, sed ea maxime vestium specie sint contenti, quam naturalis ovium lana ministrat. » Narrant etiam de S. Maglorio (In ejus Vita, saec. i), quod « corpus ejus jugiter cilicio tegebatur, vestimentis quoque a foris nec multimodis vilibus, nec pretiosis, sed mediocribus; ne forte humanarum laudum blandiretur fomentis, quod est muscipula aeternae damnationis, induebatur; » et de S. Bernardo (Lib. iii de ejus Vita, c. 2): « In vestibus ei paupertas semper placuit, sordes nunquam: nimirum animi fore indices aiebat, aut negligentis, aut foris gloriam affectantis humanam. » Vide Vitam Walae abbatis Corbeiensis lib. i, cap. 22, saec. iv. Abbas autem de mensura provideat, ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.] Hoc est nec nimis longa, nec nimis curta: unum enim vanitatem, alterum modestiam minus sapit. Curtum autem nimis vestimentum Bernardo Cassinensi est, « quod talum non attingit protensum: nimis longum, quod defluit per humum, et pulverem movet, seu congregat lutum. » De mensura vestimentorum haec habent mss. Romani S. Pauli, et Farfensis monasterii Consuetudines ab annis circiter septingentis descriptae: « Vestimenta fratrum mittit S. Benedictus in prudentia abbatis, ut sint mensurata. Qualis autem sit illa mensura secundum Patrum definitionem quantum possumus indagamus.","prev":{"citation":"Regula 55.697.626-661","label":"55.697.626 to 55.697.661","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.626"},"next":{"citation":"Regula 55.697.694-711","label":"55.697.694 to 55.697.711","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.694","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.694"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}