{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.759-782","citation":"Benedict, Regula 55.697.759-782","ref":"55.697.759","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.759","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.759","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.759.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"» De calceamentorum distributione in Goeua Domini, qua die etiam ex mss. Germaniae Consuetudinibus, « omnia vestimenta quae tunc necessitatem patientibus danda sunt » ministrari debent, diximus in lib. iii de Antiquis monachorum Ritibus. Divionenses S. Benigni Consuetudines de vestium distributione ita habent (Cap, 43): « Novum pellicium tertio datur anno, et in festivitate S. Michaelis, dum conventus fuerit in refectorio ad prandium, ponitur in ejus lecto. Calciamenta in Coena Domini. In festivitate S. Martini per singulos annos, Pedules. De froccis et cucullis, stamineis et femoralibus, vel si qua sunt alia hujusmodi, non est aliud constitutum, nisi ut, cum. fuerint inveterata, nec magis usui congrua, eis camerario redditis, prius tamen stamineis et femoralibus ablutis, alia tribuantur, et ipsa eleemosynario pauperibus distribuenda tradantur. » Alexander papa confirmans statuta facta ab Hugone cardinali tituli S. Sabinae presbytero pro reformatione coenobii Athanacensis., in primis dat cucullas et frocos et sotulares quantum expedit, annuatim singulis …es stamineas et tres brachas in capite jejunii. Item duo paria caligarum, unum par grossum in festo S. Lucae, et in Coena Domini aliud de cordato. Item in festo S. Lucae uno anno tunicam et alio pelliciam, et de triennio in triennium nocturnales. In Constitutione etiam Benedicti papae ΧII tecernitur (Cap. 17), ut « ubi alius certus terminus super hoc non fuerit ordinatus, singulis annis, prima videlicet die mensis Octobris, vestiaria praebeantur. » Et in Constitutionibus Coelestinorum (Cap. 10, § 5): « Quod uno eodemque tempore de supradictis vestibus singuli monachi provideantur de triennio in scientium modo infra scripto. Anno primo triennii superiores monasteriorum providere teneantur eis de tunica, scapulari et caputio, secundum modum ut supra. Secundo anno de tribus interulis laneis, scapulari cum caputio, prout supra. Tertio anno provideatur de tunica, scapulari cum caputio et cuculla, prout supra.","prev":{"citation":"Regula 55.697.736-758","label":"55.697.736 to 55.697.758","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.736","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.736"},"next":{"citation":"Regula 55.697.783-810","label":"55.697.783 to 55.697.810","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.783","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.783"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}