{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.811-845","citation":"Benedict, Regula 55.697.811-845","ref":"55.697.811","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.811","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.811","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.811.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"» At Regula S. Caesarii ad virgines (Cap. 41) tantum habet, ut « indumenta ipsa cum nova accipiunt, si vetera necessaria non habuerint, abbatissa refundat pauperibus; aut incipientibus vel junioribus dispensanda. » Idem pene ad verbum exstat in Regula S. Aureliani ad monachos, cap. 45. Porro vetera vestimenta Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius intelligunt, quae amplius portari non possunt; nam quae adhuc deferri queunt, aestati reservanda esse existimant. Id tamen non sic accipiendum censeo, quasi usque portanda essent, quo jam omnino contritione consumpta, nulli postmodum apta sint usui; alioquin quid pauperibus erogaretur? Aliam S. P. addit rationem, cur vetera reddi debeant, scilicet, ut omnis in fratribus amputetur superfluitas; unde et subjungit: Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere, etc.] Tres tunicas cum una cuculla S. Isidorus concedit (Reg. S. Isid. c. 13); tres tunicas et duas cucullas villatas S. Fructuosus (Fruct. c. 4). Nec refert quod Christus in Evangelio dicat, neque duas tunicas habeatis; nam, ut recte exponit S. Ferreolus, « duas tunicas intelligere debemus non numero, si propter hiemem necessariae esse viderentur; sed supra usum, si reservatae fuerint, computari. » Propter noctes.] Id quod duobus modis intelligi posse docet Bernardus Cassinensis, « vel quia de nocte frigidior aer solet esse; et ideo pluribus vestimentis egemus: vel quia vestiti jacentes aliquas superfluitates naturae non studiose procuratas emittere solent, et ideo vestis est abluenda, nec oportet nudum monachum remanere. » Idem dicunt Nicolaus de Fractura, et Boberius. At vera videtur ratio, quia vestiti dormientes, diurnis vestibus depositis, nocturnas assumebant, cum quibus et dormiebant, et nocturnas vigilias celebrabant: nam surgentes a lecto eas minime deponebant, uti observat hic Menardus; unde et Sidonius lib. vii, epist. 16, Chariabaudi abbati « nocturnalem cucullum, quo membra confecta jejuniis inter orandum, cubandumque dignanter tegeret, » transmisit.","prev":{"citation":"Regula 55.697.783-810","label":"55.697.783 to 55.697.810","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.783","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.783"},"next":{"citation":"Regula 55.697.846-874","label":"55.697.846 to 55.697.874","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.846","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.846"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}