{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.697.92-112","citation":"Benedict, Regula 55.697.92-112","ref":"55.697.92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.92.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"xix Orig., cap. 51): « Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina, a collo pendens praecincta usque ad lumbos etc. » Ubi pro pera legendum esse penula credit Alardus Gazaeus in comm. ad Cassian., lib. i, cap. 8. Sed an hujusmodi habitum gesserit aliquando S. Benedictus merito dubitaver…. Haeftenus censet melotem S. Benedicti tempore alio nomine vocatam fuisse cucullam; id quod probari posset ex capitulari Theodori Cantuariensis episcopi, in quo praescribitur ut in monachorum ordi ationibus abbas caput monachi velet cuculla per dies septem; nam Hildemarus in Regulae cap. 58 ritus hujus mentionem faciens, melote exprimit quod Theodorus cucullam vocat. Verum idem Hildemarus hunc in locum scribens melotem ad scapularis, quod tamen nonnulli etiam cucullam vocarunt, similitudinem accessisse asserit: cucullamque, quam idem cum cappa esse do…et, a melote distinguit; « nam aliud est cuculla, inquit, aliud melota, eo quod S. Benedictus cucullam dicit de ea quam nos cappam vocamus. » Cappam aliter describunt Bursfeldenses in Caeremonialibis verbis: « Itinerantes pro lloccis, si velint, poterunt uti cappa rotunda, quae flocco sit brevior, ut ex utraque parte foramen habeat ad exserenda brachia, et desuper caputium assutum, ad instar caputii regularis: subtus vero cappam scapulare deferant, et capellum de filtro nigrum in superficie, non birsutum, sed planum. » Clariorem cucullae notitiam tradum recentiores. S. Hildegardis cucullam dicit esse vestem « amplam, et ad talum descendentem, manicis brevibus, et manum modice praecedentibus, duobus quoque gyronibus in utroque latere sub ascella deorsum profluentibus, cui caputrum desuper adhaecrebit, quod singulare signum monachi est, significans ne hac vel illac ad saeculum prospiciat, cum illud super caput suum habet. » Ab hujusmodi cuculla haud multum discrepat ea quam gestabant olim monachi Fuldenses, cujus figuram ex tabela Fuldensi, qua legatio ad Ludovicum imperatotem impetrando novo abbati destinata ob oculos ponitur, extribet noster Mabillonius in praefatione ad saeculu… v Benedictinum.","prev":{"citation":"Regula 55.697.66-91","label":"55.697.66 to 55.697.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.66"},"next":{"citation":"Regula 55.697.113-128","label":"55.697.113 to 55.697.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.113"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}