{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.722.1-33","citation":"Benedict, Regula 55.722.1-33","ref":"55.722.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.722.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.722.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.722.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Capitale.] A capite dictum, eo quod capiti supponatur; estque cervical, lana, paleis, aut plumis plenum: unde Smaragdus: Capitale dicit, quod nos plumacium dicimus. Et haec quidem S. Benedictus lectorum stramenta fratribus indulsit: quae nam vero alii? In Regula S. Pachomii ab angelo tradita (Cap. 41) praescribitur ut monachi « dormiant non recumbentes, sed exstructis sibi sedibus paulo supinioribus, et illic suis impositis stragulis, dormiant sedentes. » Regula S. Caesarii ad virgines ita habet: « Lectualia ipsa simplicia sint; nam satis indecorum est, si in lecto religioso stragula saecularia, aut tapetia picta resplendeant. « Idem habet Regula S. Donati, cap. 63. Similiter Regula S. Aureliani ad monachos (Cap. 27): « Lectuaria saecularia de coloribus facta in usu non habeatis. » Regula quoque S. Isidori (Cap. 14): « Speciosam vel variam supellectilem monachum habere non licet; cujus stratus erit storea, et stragulum, pellesque lanatae duae, galnabis quoque, et faecistergium, geminusque ad caput pulvillus. » Regula S. Fructuosi (Cap. 4): « In stramentis competens adhibenda est disciplina, nec amplius quidquam ab aliquo requirendum, quam unum stragulum, canabemque villatum, mappulam, et duabus lanatis pellibus arietum. » Denique Regula Magistri (Cap. 81): « In lectis habeant in hieme singulas mattas, et sagos tomentatios singulos, et lanas. In aestate pro lanis, rachinis propter aestus utantur; et ante ipsos lectos singulas pelles, ubi tergant a sordibus pedes, et sic in suos lectos ascendant. » Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutanda sunt, etc.] Frequenter ait indefinite; sed Regula S. Isidori (Cap. 14) praescribit, ut « per singulos menses abbas sive praepositus lectulos cunctorum perspiciat, ne quid indigeant fratres, nec superfluum habeant. » Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 2): « Omnibus sabbatis post horam orationis nonam tam senior quam juniores praepositae lectos omnium sororum visitent, et faciant, propter earum negligentias inquirendas, aut si quid, inveniatur illicite et sine commeatu retentum.","prev":{"citation":"Regula 55.697.987-1011","label":"55.697.987 to 55.697.1011","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.987","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.987"},"next":{"citation":"Regula 55.722.34-51","label":"55.722.34 to 55.722.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.722.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.722.34"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}