{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 55.722.34-51","citation":"Benedict, Regula 55.722.34-51","ref":"55.722.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.722.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.722.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.722.34.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"» Denique Regula S. Fructuosi (Cap. 17): « Lectula singulorum abbas vel praepositus bis in hebdomada revolvat atque perscrutetur, ut videat ne quis superfluum aliquid illic vel occultum habeat. » Scrutandorum vero lectorum apud nostros ordinem hunc describit Hildemarus: « Mane congregatis omnibus in capitulo, abbas monebat fratres de lectis perscrutandis; tuncque remanentibus in capitulo omnibus, quatuor aut quinque bonae conversationis fratres dirigebat in dormitorium, qui singulorum lectos perlustrarent: et si opus peculiare alicubi reperissent, reversi in capitulum, ante pedes illius cujus in lecto fuerat inventum, illud deponebant; qui jussus ab abbate rationem reddere, pro delicti qualitate plectebatur. » Et si cui inventum fuerit, quod ab abbate non acceperit gravissimae disciplinae subjaceat.] Quod ita intelligit Hildemarus, ut si furto repertam rem habeat, et illa sit quatuor valens denariis, in minori culpa judicetur. Si autem major sit, « tunc debet res incendi, inquit, et ipse in graviori culpa judicandus est. » Bernardus Cassinensis et Nicolaus de Fractura gravissimam disciplinam hic intelligunt majorem excommunicationem, ita tamen, ut « attendatur circa ista in venta qualitas et quantitas rei, quae ablata sit; quia haec prudenter sunt consideranda in poenitentia infligenda, » ut loquitur Bernardus. In Regula S. Donati praescribitur, ut « quae soror ad lectulum suum, quae ad manducandum, vel ad bibendum pertinent praesumpserit occultare, publice coram omnibus arguatur; et tunc demum palam cunctis praesentibus objurgata superpositionem sustinere cogatur. » Et ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae necessaria sunt, id est cuculla, tunica, pedules, caligae, bracile, cultellus, etc.] Nonnullas jam ex his vocibus exposuimus; de reliquis aliquid subjiciendum. * Bracile indumentum brachiorum esse quidam existimant, a brachio dictum credentes. Ita Guido Juvenalis in sua Gallica versione bracile reddit manche, et alia versio manchon; sed absque ullo probati alicujus auctoris testimonio.","prev":{"citation":"Regula 55.722.1-33","label":"55.722.1 to 55.722.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.722.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.722.1"},"next":{"citation":"Regula 55.722.52-84","label":"55.722.52 to 55.722.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.722.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.722.52"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}