{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 56.725.126-146","citation":"Benedict, Regula 56.725.126-146","ref":"56.725.126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.126.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"3, disq. 4), S. Benedictum praevidentem quod futurum erat, scificet divisionem mensae abbatis a mensa monachorum, hoc caput edidisse, non quidem per modum praecipientis, sed per modum praenuntiantis quod futurum videbat. Quasi vero S. Pater praevidens quod futurum erat, tanto morbo non occurrisset, et adversus illud suos non praemunisset. Nec majoris sunt momenti quae dicit Haeftenus (Ibid., disq. 1), « non defuisse illi justas rationes separatae mensae: 1° ne fratres turbarentur; 2° ut prae illis liberatius exciperentur (hospites); 3° ne moribus imperfectiorum fratrum forte offenderentur; 4° ne daretur occasio hospites sine venia alloquendi. » Nam easdem rationes ipse refellit postea. Et certe non moverunt rationes istae Patres Aquisgranenses, quominus statuerent (Can. 27), « ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reliciatur: in refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi exhibeat. » Non move runt concilium Londonense ii, statuens, « ne abbates faciant milites, et ut in eadem domo cum monachis suis dormiant, et comedant, nisi aliqua necessitate prohibente. » Non moverunt Cluniacenses, aliasque congregationes monasticas, quae ad puriorem Regulae normam vitam instituere studuerunt; quae omnes abbatem ad commune fratrum refectorium remittunt, et hospites illo duci et manducare permittunt. Et certe non multum esse timendum ne fratres inde turbentur experientia docet; deinde quid prohibet quominus hospites in refectorio liberalius excipiantur? Quod vero timetur ne scandalizentur minus perfectorum fratrum moribus, multo magis sperandum fuisset, « ut hospites cum viderint tam abbatem quam et monachos cum timore Dei, et cum reverentia, atque moderatione, sive etiam gravitate manducare, glorificent Dominum, sicut Dominus dicit: Videntes vestra bona opera, glorificant Patrem vestrum qui in coelis est; et quandoque, Domino miserante, ipsi hospites contemnentes ea quae saeculi sunt, ad Dei servitutem venire festinabunt, » ut cum Hildemaro loquar. Tandem non esse periculum ne fratres haudquaquam jussi hospitibus loquantur experientia magistra docet.","prev":{"citation":"Regula 56.725.103-125","label":"56.725.103 to 56.725.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.103"},"next":{"citation":"Regula 56.725.147-165","label":"56.725.147 to 56.725.165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.147"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}