{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 56.725.186-207","citation":"Benedict, Regula 56.725.186-207","ref":"56.725.186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.186.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Aliam accipe ab Hildemaro: « Quaeritur, inquit, in hoc loco ubi debet abbas manducare, utrum in refectorio, an foris? Sunt alii qui dicunt, in refectorio debet manducare. Quomodo ergo debet dimittere fratres suos cum fratribus in refectorio, si ille debet manducare ibi? Qui respondentes dicunt: Propterae dixit B. Benedictus seniores dimittere, quia sunt talia refectoria in quibus ita sedent fratres propter multitudinem fratrum, ut ab abbate non possint videri, veluti sunt in Sancto Gallo. » Hanc responsionem confirmat Regula Magistri, quae licet aliquando recedat a Benedictina, in multis tamen potest spectari ut ejus interpretatio et commentarius (Cap. 84): « Ad mensam abbatis, infit. sedeant seniores, extranei supervenientes, vel vicibus fratres psalterati, quos voluerit abbas, praeter praepositos, qui in decadis suis ideo ad suas mensas jubentur esse praesentes, ut causam Dei, id est taciturnitatis et gravitatis in susceptis suis custodiant. » Et ita forte intelligendus est locus ex Vita S. Filiberti abbatis, n. 3 (Saec. ii Ben.): Jussus igitur sedere ad priorem mensam, etc. Quod si quis nolit S. Benedictum respexisse ad ampla illa refectoria, satis vero simile est seniores etiam ad mensas permiscuisse junioribus, ut super eos invigilarent; sicut in dormitorio noluit ad adolescentiores fratres juxta se lectos habere, sed permixtos cum senioribus dormire. Et certe decani, quos S. Benedictus, cap. 22, seniores appellat, ex antiqua monachorum disciplina suis decaniis assidebant ad mensam, ut supra diximus ad cap. 21. Ab hac vero disciplina S. legislator recedere noluit, unde cum nollet abbatem in sua mensa remanere solum, ubi pauci, vel nulli sunt hospites, quosdam ex senioribus vocare permisit, ita tamen ut unum aut duos ex fratribus permixtos relinqueret, ne hanc disciplinam a monachis receptam ex toto dimittere videretur. Et sane qualis esset illa disciplina, si uno aut duobus senioribus cum fratribus relictis, abbas cum reliquis sibi seorsim indulgeret?","prev":{"citation":"Regula 56.725.166-185","label":"56.725.166 to 56.725.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.166"},"next":{"citation":"Regula 56.725.208-230","label":"56.725.208 to 56.725.230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.208"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}