{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 56.725.231-244","citation":"Benedict, Regula 56.725.231-244","ref":"56.725.231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.231.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Quod si isto modo impleri a nobis regula secundum vos minime potest, et hoc esse mandatum, ut cum abbate manducent, affirmatur; fit et istud quandoque de honestis personis; nam indecens credimus, ut praesente conventu quarumcunque personarum non cunctis placitura incongruentia indiscrete introducatur; et ipsis forte bonis inde scandalum oriatur. Si vero opponitis non in conventu, sed extra conventum mensae abbatis hospites debere sociari, respondemus hac occasione abbates a fratribus se sequestrare solere, et sub praetextu hospitum lautioribus sibi ac familiaribus epulis indulgere, neque de ovium suarum pastu curare; et secundum Prophetam (quod salvo mystico intellectu dicimus) quod crassum videbant assumebant, et quod debile erat projiciebant; et cum limpidissimam aquam biberent, reliquam pedibus suis conturbabant, et gregem Domini turbida et coenosa aqua potabant; hoc est, sibi optime providentes, de caeteris non curabant: qui quoniam bono praecepto male abutebantur, novo ulceri novum emplastrum superponendum fuit, et praeceptum quod aliquando salubre fuerat, salubriore consilio commutandum; eapropter ut vitium de virtute ortum rursum virtute exstingueretur, cum de communi mensa ad singularem Regula transmisisset, iterum de singulari mensa ad communem regula rationis et charitatis adduxit; unde et abbates nostri, nisi infirmitas obstiterit, nobiscum semper comedunt: et aliquando cum hospitibus, quando tales adsunt, aliquando sine illis, a communi tamen mensa nunquam vel raro discedunt, hospitibus autem et peregrinis nihil deesse patiuntur. » Audiant et alium Petrum (Petrus Dam., opusc. 33, cap. 7): « Nonnulla in nostris partibus monasteria praeclaram nuper institutionis normam sibimet indiderunt, ut praeter caetera pietatis opera, etiam tres pauperes cum privata mensa juxta se semper abbas habeat, eisque singulis mensuram cibi, quem quivis habet frater, apponat. Nam cum regularis norma praecipiat ut abbatis mensa semper sit cum hospitibus, hoc modo noviter utrumque completur, ut et abbatis mensa non superbis saeculi, sed sanctis hospitibus haereat, et ipse convesci fratribus non omittat.","prev":{"citation":"Regula 56.725.208-230","label":"56.725.208 to 56.725.230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.208"},"next":{"citation":"Regula 56.725.245","label":"Chapter 56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.245"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}