{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.743.1-13","citation":"Benedict, Regula 58.743.1-13","ref":"58.743.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"De disciplina suscipiendorum fratrum. Noviter veniens quis ad conversionem a, non ei facilis tribuatur ingressus: sed, sicut ait Apostolus: Probate spiritus, si ex Deo sunt (Joan. iv). Ergo si veniens perseveraverit pulsans, et illatas sibi injurias, et difficultatem b ingressus, post quatuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare, et persistere petitioni suae c, annuatur ei ingressus, et sit in cella hospitum paucis diebus: postea autem sit in cella novitiorum, ubi meditetur, et manducet, et dormiat. Et senior ei talis deputetur, qui aptus sit ad lucrandas animas: qui super eum omnino curiose intendat et sollicitus sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad opprobria. Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum. Si promiserit de stabilitatis suae perseverantia d, post duorum mensium circulum legatur ei haec regula per ordinem et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis: si potes observare e ingredere; si vero non potes, liber discede. Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam novitiorum: et iterum probetur in omni patientia. Et post sex mensium circuitum, legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. Et si adhuc stat, post quatuor menses iterum relegatur ei eadem regula. Et si, habita secum deliberatione, promiserit se omnia custodire, et cuncta sibi imperata serva…, tunc suscipiatur in congregatione, sciens lege regulae constitutum a, quod ei ex illa die non liceat de monasterio egredi, nec collum excutere de sub jugo regulae, quam sub tam morosa deliberatione licuit aut excusare aut suscipere. Suscipiendus autem, in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua b, et conversione c morum suorum, et obedientia d coram Deo ei sanctis ejus, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo e se damnandum sciat quem irridet.","prev":{"citation":"Regula 57.13","label":"Chapter 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/57.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/57.13"},"next":{"citation":"Regula 58.743.14-29","label":"58.743.14 to 58.743.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.14"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}