{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.743.165-200","citation":"Benedict, Regula 58.743.165-200","ref":"58.743.165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.165.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"qui enim habitat secum nonnisi seipsum qualis ipse est habet secum: malus autem homo nunquam luto secum habitat, quia cum malo homine habitat; et nemo molestior ei est quam ipse sibi. » Sed s cut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt.] Quatuor enim sum genera spirituum, ut docet S. Bernardus (Serm. 23, de Diversis): Spiritus carnis, qui suadet mollia; spiritus mundi, qui suadet vana; spiritus malignus diaboli, qui suadet amara, ui sunt rixae;, Scandala, etc. Quibus nonnumquam addit se spiritus noster; ac tandem spiritus Dei, qui suadet castigationem corporis, humiliationem cordis, ei conservationem. Et itum maxime spiritum hic requirit S. P. Benedictus. Eodem respexit S. Pachomius in Regula, art. 26; S. Basilius in Regula a Rufino translata, cap. 7; S. Ferreolus in Regula, cap. 5, et Regula Tarnatensis, cap. 1. Ergo si veniens perseveraverit pulsans, et illatas sibi injurias et difficultatem ingressus post quatuor aut qu.nque dies visus fuerit patienter portare, etc.| Probationem venientium ad conversionem ad quarituim aut quintum diem dunlaxal S. Paler extendit, magnum imitatus Aulomum, qui, teste Palladio (Laus, c. 28), Paulum Simplicem post quartum inceil.i suscepit. In monasterio etiam abbatis Timothei quinque diebrs probabantur pulsantes, ut palet ex Vita S. S ilicon s Styliue, cap. 2. Hunc dierum numerum paululum auxit S. Paclio* mius, qui, ut scribit Pailadius (Laus., c. 20), Macanum, rejectum et objurgatum, post septem dies admisit: quem probationis terminum etiam delinit Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphuutii, et alterins Macarii, cap. 7, ubi sic loquuntur: « cii qui tales sunt, cum de saeculo hujus illecebris liberari voluerim, appropiantes monasterio, hebdomada pro foribus jaceant: nulli cum eis de fratribus jungantur; et semper dura et laboriosa cis proponamtur. Si vero perseveraverint pulsantes, eis non negetur ingre-sus. » Aliis vero placuit decem probationis constituere dies, de quibus Cassianus: « Ambiens quis intra coenobii recipi disciplinam, non ante prorsus admittitur, quam diebus decem, vel eo amplius pro foribus excubans, judicium perseverantiae ac desiderii sui, pariterque humilitatis ac patientia* demonstraverit.","prev":{"citation":"Regula 58.743.145-164","label":"58.743.145 to 58.743.164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.145"},"next":{"citation":"Regula 58.743.201-217","label":"58.743.201 to 58.743.217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.201"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}