{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.743.201-217","citation":"Benedict, Regula 58.743.201-217","ref":"58.743.201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.201.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"» Atque ita in Regula vivendi monachis a S. Davide praecripta (In ejus Vita, apud boll., 1 Martii), « qui sancto proposito a mundo se convertens fratrum inire consortium affectabat, prius decem diebus prae foribus monasterii, quasi reprobatus et verborum opprobriis conviciatus, remanebat. Si tamen bene utens patientia ad decimum perseverare diem, ac· ceplus prius sub seniore, qui pro tempore praeerat, constitus serviebat; ibique multo tempore desudans, fractusque multis adversitatibus, landem fratrum merebatur consortium. » Hinc et S. Fructuosus episcopus in prima Regula (Cap. 21): « Conversum, inquit, de saeculo Patrum decreta docent non suscipiendum in monasterio, nisi prius experimentum sui in opere et penuria, in opprobriis dederit et conviciis; quique decem diebus persistens ad januam coenobii, orationibus et jejuniis, patientiae et humilitati operam dederit. » Sed in secunda Regula (Cap.4) hunc dierum numerum ita contraxit, ut « monachi qui ob religionis obtentum monasterium ingredi petunt, primum ante fores tribus diebus et noctibus excubent: et ex industria jugiter ab hebdomadariis exprobrentur. » Qualis esset interim pulsantium probatio, innuit S. P. Benedictus dum ait, post illatas injurias et difficutlalem ingressus perseveranti annoendum esse ingressum. Übi respexisse videtur ad illud Cassiani (Lib. iv, c, 5): « Cumque omnium praetereunitium fratrum genibus provolutus, et ab universis de industria refutatus atque despectus, tanquam qui non religionis, sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare, injuriis quoque et exprobrationibus muliis affectus experimentum dederit constantiae suae; qualisque futurus sit in tentationibus opprobriorum tolerantia declaraverit, atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus, diligentia summa perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis inhaeserit ei vel unius nummi contagio, » In Regula vero Magistri praescribitur (Cap. 90), ut « cum aliquis novellus de saeculo ad servitium Dei in monasterium confugerit, et indicaverit se velle converti, non ei credatur tam facile. Nam licte ab abbate solo verbo, non facto habitatio ei monasterii denegetur, ad probationem gravia proponantur, ad obedientiam ejus inveniendam praedicentur contraria, et voluntati ejus amara, quotidiana ei jejunia promiitantur.","prev":{"citation":"Regula 58.743.165-200","label":"58.743.165 to 58.743.200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.165"},"next":{"citation":"Regula 58.743.218-236","label":"58.743.218 to 58.743.236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.218"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}