{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.743.237-259","citation":"Benedict, Regula 58.743.237-259","ref":"58.743.237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.237.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"hic tantum crucem ac paupertatem. Talibus verbis vir bonus experiebatur si ille firmum relinquendi saeculum cor haberet. » Hildemarus quoque bunc Regulae locum exponens ita habet: « Cum venit ad monasterium quis, debet illi dicere injurias isto modo: Frater, tu forte fecisti furtum, aut adulterium, aut aliquod scelus; et nunc venisti ad monasterium, et te decipere ct alium. Sed tamen in prima vice debet duriter illi dicere injurias; in secunda autem vice jam leniter, ei boc facto vel dicto. Si qualuor vel quinque diebus istam moram vel injurias patienter portaverit, tunc debet suscipere illum in hospitale. » Et iterum: Abbas « debet illi dicere: Frater, non potes observare hoc quod petis: melius libi est in saeculo esse, quam huc venire, et promittere ea quae non potes observare. Forte fecisti mala in saeculo, nunc venis et alios perdere. » Addit tamen: « Verum debet unus ex fratribus dicere illi semoto: Frater, nostra regula dicit ut te noster abbas non recipiat cito, sed si perseveraveris pulsando, faciet tibi sicut tu postulas; quia Regula dicit: Non facilis tribuatur ingressus. Ideo tibi noster abbas non dixit venire; sed veni ad portam monasterii, et nos exhibeamus libi aliquod adjutorium et sublevamentum, usquequo iterum loquaris cum illo. » Et Bernardus Cassinensis: « Ostiarius causa probationis poterit sibi dicere aliqua verba, quae impatientes cito ad animum revocare solent, ut pole, Frater, quid scimus si tu commisisti furtum, vel adulterium, aut si tu servilis conditionis es, et fugis dominum tuum? et similia: vel forte injungens ci aliquod opus vilissimum, quod pro injuria videtur haberi, ut purgare aliquem locum sordidum, et caetera talia. » vide Drogonis monachi Floriacensis probationem apud Aimomum in lib. i deMir. S. Bened. num. 13, et concil. Cloveshoviense, cap. 24, apud Spelmannum tom.","prev":{"citation":"Regula 58.743.218-236","label":"58.743.218 to 58.743.236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.218"},"next":{"citation":"Regula 58.743.260-281","label":"58.743.260 to 58.743.281","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.260"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}