{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.743.282-327","citation":"Benedict, Regula 58.743.282-327","ref":"58.743.282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.282.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"debet enim illum suscipere qui hospitalem tenet, et debet illi imperare, ut discaiciet hospites; et faciat focum, et serviat quae necessaria sunt hospitibus: et debet ille frater hospitalis illum admonere qualiter obediens el mortificatus esse studeat: si autem illum cognoverit frater hospitalis per duos menses, tunc debet illi legi Regula. » Tandem concilium Aquisgranense (Can. 34): « Novitio non facilis in monasterium tribuatur ingressus, et ut in cella hospitum probationis causa hospitibus serviat paucis diebus. » Sed haec Jam dudum abiere in dissuetudinem; nam Cluniacenses novitios in hospitio nisi unum diem non retinebant ex Udalrico lib. ii,++++++ cap. 1; Cisiercienses tres duntaxal ex lib. Usuum, cap. 102; Camaldulenses tres vel qualuor ex eorum Constitutionibus, cap. 58; Vallisoletani taudiu quoad Regulam a capite ad calcem perlegerint, et generali peccatorum confessioni praeparandae dies aliquot insumpserint cx Constitutionibus eorum, cap. 58. Postea autem sit in cella notoriorum.] Haec cella a communi fratrum habitaculo erat separata, velut alterum monasterium, suum habens claustrum, refectorium, coquinam, dormitorium, infirmitorium, lavatorium., ut palet ex antiqua delineatione monasterii S. Galli; idque omnino ad mentem priscorum monachorum, qui novilios corpori congregationis misceri haud patiebantur, ut videre est apud Cassianum, lib. iv, cap. 7, jam cilato; in Vita S. Sabae tom. III Monumentorum Ecclesiae Graecae; in Regula- S. Ferreoli, cap. 5, S. Fructuosi, c. 22; apud Bedam in lib. iv Historiae Gent. Angl., cap. 23, et in Vita S. Austrudis abbatissae Laudunensis, num. 34. Ejusdem cellae fit mentio in Vita S. Hermelandi, in Vita S. Guillelmi ducis et monachi Gellonensis, in Reginoniis Chronico: apud Leonem Ostiensem in Chronico Cassinensi, lib. iii, cap. 31; apud Udalricum, lib. ii, cap. 2; in Statutis Petri Venerabilis, num. 19, et alibi passim. De ea mss. Farfensis monasterii Consuetudines: « Construatur cella novitiorum, et sit angulata in quadri modis: videlicet prima ubi meditentur, in secunda reficiant, in tertia dormiant, in quarta latrina ex latere.","prev":{"citation":"Regula 58.743.260-281","label":"58.743.260 to 58.743.281","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.260"},"next":{"citation":"Regula 58.743.328-344","label":"58.743.328 to 58.743.344","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.328"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}