{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.743.380-404","citation":"Benedict, Regula 58.743.380-404","ref":"58.743.380","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.380","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.380.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"» Similiter Nicolaus de Fractura « ad ea per quae itur ad Deum, ut sunt horae canonicae, oratio Dominica, lectio, psalmodia, et his similia. » Ad obedientiam.] Ut pote quae proprius sit vitae coenobiticae scopus, in qua exercendus ante omnia novitius, a qua si vel minimum abhorruerit, a congregatione procul pellendus; nam, ut recte dicebat Guillelmus abbas S. Theoderici (De vit. solit. ad fratres de Monte Dei); « animalem discretum, novitium prudentem, incipientem sapientem, in cella din posse consistere et in congregatione durare impossi bile est. Stultus fiat, ut sit sapiens; et haec omnis sit ejus discretio, ut in hoc nulla sit discretio: » hinc et Severus Sulplcius de monachis loquens (Dial. 1, c. 11): « Praecipua, inquit, ibi virtus et prima est obedientia; neque aliter adveniens ad monasterium abbatis suscipitur, quam qui tentatus prius fuerit et probatus, nullum unquam recusaturus quamlibet arduum, ac difficile, indignumque toleratu abbatis imperium. » Et Cassianus (Lib. iv, c. 8): « Haec erit sollicitudo, et eruditio principalis, ut doceat juniorem primitus suas vincere voluntates, quem studiose in his ac diligenter exercens, haec illi semper imperare de industria procurabit, quae senserit animo ejus esse contraria. Multis siquidem experimentis edocti tradunt monachum, et maxime juniores, ne voluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per obedientiam suas didicerint voluntates. » Ad opprobria.] Quo nomine intelligit injurias, humiliationes, irrisiones, abjectiones, aliasque tum animi tum corporis mortificationes. Et hoc quia, ut dicebat abbas Esaias (Monum. Eccles. Graec., p. 445), « nihil adeo utile est novitio monacho ut contumelia; nam quemadmodum arbor singulis diebus irrigata, sic novitius contumelia affectus, et tolerans: » unde et S. Basilius (Regul. fus., cap. 10): « Erga quosvis probandi modus sit, an ad omnis generis humilitatem citra verecundiam appositi sint, ita ut vilissima artificia injungi sibi sinant, quo certa ratione probetur, num utile futurum sit eorum studium: maximo vero si relicta quisquam illustriore vita ad eam aspiraverit vitae humilitatem, quae est ad similitudinem Domini nostri Jesu Christi;","prev":{"citation":"Regula 58.743.363-379","label":"58.743.363 to 58.743.379","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.363"},"next":{"citation":"Regula 58.743.405-416","label":"58.743.405 to 58.743.416","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.405"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}