{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.757.112-134","citation":"Benedict, Regula 58.757.112-134","ref":"58.757.112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.757.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.757.112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.757.112.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Tertia, quo mentem nostram de praesentibus universis ac visibilibus evocantes futura tantummodo contemplamur, et ea quae sunt invisibilia concupiscimus, » quod desumpsit ex Cassiani collat. 3, cap. 6. At vero Richardus de S. Angelo hunc Regulae locum exponens, et facta sibi objectione, « quod autem habet bonos mores, aut malos: in primo casu non est necesse quod convertatur, cum jam sit conversus; si malos, tunc non est recipiendus ad hujusmodi conversionem, ne una ovis morbida totum gregem contaminet; » mentem suam de conversione morum ita exprimit: « Potest dici morum suorum, id est actuum saecularium, et licet ipse fuisset conversus ante, sicut patet per praedicta, tamen nunc debet promittere cum solemnitate, quae hic sequitur; et sic erit quasi civiliter obligatus, alias erat naturaliter obligatus. Vel dic, quod aliquos forte mores saeculares retinuit, quorum conversionem nunc promit…. Vel dic, conversionem morum suorum de bono in melius, ut sit sensus, si bonus fuit in supradicta probatione, ex nunc melior efficiatur, juxta …lud, Ambulabunt de virtute in virtutem; ex ista enim conversione morum, seu promissione ipsorum, veterem ex toto exuit hominem, sine aliqua spe redeundi ad saeculum, et induit vitam perpetuo monachorum, ut infra sequitur. Vel dic, si olim conversus sit corpore, nunc promittat et mentis conversionem, unde expone conversione, id est mentis et corporis versione; unde dicit B. Bernardus: Conversio corporis, si sola fuerit, erit nuila. » Denique Haeftenus (Lib. iv, tract. 6, disq. 5) ex vi hujus voti asserit monachum teneri: 1° ad omnimodam saeculi renuntiationem; 2° ad exactam regulae observantiam; 5° a…l bonas consuetudines loci, quae professionis tempore observabantur. Tertium monasticae professionis votum est obedientia, quae pruna et maxima monachorum est virtus. quam ante omnia intendit et commendat S. Benedictus in Regula, quaeque veluti illius est spiritus.","prev":{"citation":"Regula 58.757.92-111","label":"58.757.92 to 58.757.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.757.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.757.92"},"next":{"citation":"Regula 58.757.135-142","label":"58.757.135 to 58.757.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.757.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.757.135"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}