{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.773.116-134","citation":"Benedict, Regula 58.773.116-134","ref":"58.773.116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.116.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"» Praeclare omnino S. Stephanus ordinis Grandimontensis institutor (In ejus Vita, tom. II Bibliot. Labb.) discipulis « quaerentibus quomodo post ejus mortem sine temporalibus viverent, respondit: Deum solum vobis relinquo, cujus sunt universa, cujus etiam amore cuncta pariter ac vosmetipsos reliquistis. Si amando paupertatem ei constanter adhaeseritis, nec a veritatis via declinaveritis, ipse, juxta providentiam suam, qua mirabiliter gubernat omnia, vobis quod expedire noverit largietur. » Sed de his satis: ad Regulae textum revertor. S. Benedictus igitur hoc loco permittit ut novitius, facta solemniter donatione, bona sua conferat monasterio. Sed quaeritur quid solemni donatione intelligendum sit? Respondet Richardus de S. Angelo solemnem donationem eam esse quae fit per scripturam, coram publicis personis, exprimendo voluntatem suam, et quantitatem donationis. Similiter Boherius eam quae fit in scriptis, et Smaragdus eam quae fit religiose coram testibus, et universa monasterii congregatione: adducitque locum istum ex Regula tertia SS. Patrum (Cap. 4): « Si aliquam novitius in cellulam voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus; » et alium ex Regula Magistri (Cap. 87): « Una cum anima sua Deo et oratorio monasterii per donationem offerat totum, subscribentibus religiosis testibus, episcopo, presbytero, et diacono, vel ipsius territorii clero: et in ipsa cautione taxans hoc, quod si aliquando de monasterio discedere voluerit, sine rebus suis de monasterio, vel sine indulgentia peccatorum a Deo recedat. » Huic addendus est alter locus ex eadem Regula Magistri (Cap. 89): « Si cum rebus suis introierit, tunc ille brevis vel donatio rerum suarum Deo vel monasterio facta, ipsius donatoris manu super altare ponatur, dicente ipso fratre: Ecce, Domine, cum anima mea et paupertate mea, quidquid mihi donasti tibi reconsigno et offero, et ibi volo ut sint res meae, ubi fuerit cor meum et anima; sub potestate tamen abbatis, quem mihi, Domine, in vice tua timendum praep nis cum eis dicis: Qui vos audit, me audit;","prev":{"citation":"Regula 58.773.96-115","label":"58.773.96 to 58.773.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.96"},"next":{"citation":"Regula 58.773.135-159","label":"58.773.135 to 58.773.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.135"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}