{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.773.135-159","citation":"Benedict, Regula 58.773.135-159","ref":"58.773.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.135.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"et qui vos spernit, me spernit: unde quia per eum nobis tu omnia necessaria cogitas, ideo nihil nos oportet peculiare habere, quia tu nobis de omnibus es idoneus, et in omnibus sufficis solus, ut jam nobis vivere, et spes Christus sit, et mori lucrum. » Et certe ad donationis solemnitatem pertinuisse videtur ejusdem ad altare manu offerentis delatio; id quod ideo praesertim agebant, ut illius aliquando revocandae donatori religio major fieret: hinc Regula Tarnatensis cap. 1: « Si ejus votum tale est, ut quae sua sunt, monasterii usibus conferre desideret, oblationem ejus ad integrum devotio sincera commendet, et super altare statuat, unde reposci aliquid sacrilegium judicatur. » Hujusce ritus fit mentio in Chronico Piscariensi, lib. i (Spicil. tom. V), ubi « nobilis ac ditissimus Luto filius quondam suprascripti Aderisi obtulit se cum omnibus rebus suis mobilibus et immobilibus quas habebat in Bectorita, domno Romano abbati; et veniens ante altare, fecit oblationem rerum suarum, et secundum Regulae morem vitam monasticam assumens in congregatione receptus est. » In charta donationis villae de Porta, facta ab Ingelranno comi…e Pontivorum Centulensi monasterio (Chron. Centul., lib. iv, cap. 21), in qua post subscriptiones ita legitur: « Facta est haec traditio super altare S. Richarii, die sepulturae Hugonis comitis, xii cal. Decembris, ab Ingelranno filio ejus cum optimatibus suis. » In Chronico S. Benigni Divionensis, ubi anno 1017 quidam Hugo miles « donationem ad altare S. Benigni coram multitudine populi » reiterasse dicitur (Spicil. tom. I); et anno 1052 Hugo Chrysopolitanae sedis archiepiscopus cujusdam ecclesiae « donationem posuit super altare S. Benigni, die nata is ipsius … artyris ibidem missas celebraturus, » In charta etiam Wihtredi regis Cantiae (Spelman. tom. I Conc. Angl.), qua terram quamdam in insula Teneti Eabbae abbatissae donat anno 696, sub cujus finem haec lego: « Ad cujus cumulum et affirmatioris cesp…tem hujus supradictae terrae super sanctum altare posui, et propria manu pro ignorantia litterarum signum S.","prev":{"citation":"Regula 58.773.116-134","label":"58.773.116 to 58.773.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.116"},"next":{"citation":"Regula 58.773.160-182","label":"58.773.160 to 58.773.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.160"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}