{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.773.198-232","citation":"Benedict, Regula 58.773.198-232","ref":"58.773.198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.198.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"novitiorum cellam mittebatur. Eam sententiam confirmare videtur Aigradus in Vita S. Ansberti, n. 8. Hic enim relicta regis aula Fontanellam confugiens, et ibi receptus hospitio, coepit ministrum implorare, quatenus sanctum monasterii Patrem videre mereretur, ad cujus pedes humiliter prostratus postulabat ab eo se monachum fieri. Audiens autem venerandus Pater sanctam et Deo dignam postulationem, inducias super hoc dicebat habere se velle, « quibus expletis spiritualium fratrum consulta suscipiens inclytus Pater, pia ejus vota veluti postulaverat impleverunt, clericatusque habitu decorabilem reddiderunt. » Ast alii neque arma neque saecularem vestem deponebant, nisi expleto probationis anno, quibus favit Aquisgranense concilium, statuens (Can. 34) ut novitius « nec tondeatur, nec vestimenta pristina immutet priusquam obedientiam promittat. » Cujus rei praxim videre est in Vita S. Landelini, n. 3, saec. ii Bened.; S. Botulfi, n. 2, saec. iii; S. Leufredi, n. 9, ibidem; SS. Harlindis et Reinulae, n. 11, ibid., et in Chronico Centul., I. iv, c. 14. Sed jam diu obsolevit ista consuetudo. Nam Benedictus, qui Anianensis postea abbas exstitit, ad S. Sequani monasterium accedens, ingrediendi licentia adepta, « mox capitis comam deposuit, et veri monachi habitum sumpsit. » Cluniacenses etiam novitiis tonsuram et habitum monasticum, una excepta cuculla, impertiebant, ut discimus ex Udalrico: idque postmodum communis usus obtinuit, unde Statuta Lanfranci decernunt (Cap. 18), ut « novitius, sive laicus, sive clericus tondeatur, et radatur more monachorum; dehinc vestibus saecularibus exuatur, et rebus monasterii regularibus, praeter cucullam, capitio assuto tunicae, induatur. » Apud Cistercienses etiam (Lib. Usuum, cap. 102) novitius iisdem pannis induebatur quibus alii professi, « excepto habitu monachali, pro quo cappam, et mantellum, vel pelles » habebat; quamvis in ipso nascentis ordinis exordio saeculares vestes ad professionem usque reservaret, ut probat S. Bernardi epistola 1 ad Robertum nepotem, ad quem sic loquitur: « Tuis precibus multisque lacrymis diu exspectatam impetrasti misericordiam, et quem satis desideraveras, ingressum obtinuisti.","prev":{"citation":"Regula 58.773.183-197","label":"58.773.183 to 58.773.197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.183"},"next":{"citation":"Regula 58.773.233-247","label":"58.773.233 to 58.773.247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.233"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}