{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.773.64-95","citation":"Benedict, Regula 58.773.64-95","ref":"58.773.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.64.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Dicendo ergo: Res si quas habet, nullam rem excepit; quod si nullam rem excepit, nec fundum aliquem, nec villam, nec rusticos, nec servos, nec ancillas, nec aliquid hujusmodi excepit. Sed constat nihil exceptum esse. Patet igitur haec quae posuimus excepta non esse. » Et infra idem probat auctoritate et exemplo S. Gregorii, S. Mauri, et S. Columbani. Verum etsi liceat monachis terras habere et praedia, longe tamen praeferimus eos qui majores divitias aestimantes Christi paupertatem aemulari, omnes omnino possessiones respuunt, quales exstiterunt ex priscis non pauci, ut S. Euthymius, qui oblatos ab Eudoxia Augusta reditus recusavit; ut S. Sabas, qui in simili casu imperatori respondisse dicitur (Tom. III Monum. Eccles. Graec., p. 343): « Qui pro vestra pietate precantur, hujusmodi reditu non egent; pars enim eorum ac reditus Dominus est; » ut S. Paemen (Ibid., tom. I, pag. 593), qui « nolebat quidquam a quoquam accipere, ad vitandam nimirum turbae vexationem; » ut S. Lupicinius abbas (Lib. de Vitis Patr., cap. 1), qui, teste Gregorio Turonensi, ad Chilpericum Burgundiae regem profectus, aliquod ab eo pro victu vestituque fratrum, quibus prae multitudine non pauca deerant, petiturus subsidium; agros et vineas quibus necessitates suas explerent offerenti regi respondit: « Agros et vineas non accipiemus sed si placet potestati vestrae, aliquid de fructibus delegate; quia non decet monachos facultatibus mundanis extolli, sed in humilitate cordis Dei regnum justitiamque ejus exquirere. » His accedit S. Isaac, qui, ut scribit alter Gregorius papa (Lib. iii Dial., cap. 14), « cum ei crebro discipuli humiliter imminerent, ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis fortem sententiam tenebat, dicens: Monachus qui in terra possessiones quaerit, monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire;","prev":{"citation":"Regula 58.773.25-63","label":"58.773.25 to 58.773.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.25"},"next":{"citation":"Regula 58.773.96-115","label":"58.773.96 to 58.773.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.96"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}