{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 58.773.96-115","citation":"Benedict, Regula 58.773.96-115","ref":"58.773.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.96.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"» sed et monachi sub S. Davidis legibus viventes, « possessiones et dona reprobabant, et divitias detestabant, boum quoque nulla ad arandum cervix ab eis introducebatur. » Ex nostris etiam S. Richmirus abbas apud Cenomanos, cum a Gilberto episcopo locum aliquem petivisset, ubi sub sancta regula cellulam aedificare fratresque congregare posset (Saec. iii Ben.), « voluit ei memoratus episcopus aliquem locum dare locupletem ad hoc opus perficiendum; quod ille renuens ait: Non quaero locupletem, nec plurimis aedificiis sublimatum, sed pauperem, in quo ego pauper pauperem Christum sequi et imitari merear. » Et S. Corbinianus (Ibidem), fidelium eleemosynis auctus, divitias sibi locupletatas, haud secus ac avari omissas, defiebat. Denique S. Vita is abbas ordinis S. Basilii (Bolland., Mart. 9), morti proximus, suos exhortans dicebat: « A terrenis possessionibus abstinete. » Haec in gratiam eorum qui arctiori paupertatis vinculo constringuntur fusius retulimus, utque tot illustrium clarissimorumque monachorum exemplis singularis hujus virtutis studium cordibus nostris altius infigatur; turpe est enim monachos post abdicatas saeculi facultates, rebus terrenis plus aequo adhaerere. His plura superaddere potuissemus, quae, ne fastidium legenti generent, narrare supersedemus. Non possum tamen praetermittere insignes illas in Aegypto virgines, quibus cum Eupraxia nobi is matrona aurum et argentum obtulisset, oblatum suscipere renu…t abbatissa dicens (Vita S. Eupraxiae, apud Bolland., 13 Mart.): « Domina mi sen trix, ancillae tuae non egent reditibus, neque pecuniam concupiscunt: propterea namque omnia reliquerunt et cuncta despiciunt in hoc saeculo, ut aeternis bonis frui mereantur; et nihil possidere volumus, ne coeles…i regno privemur. » Et iterum eadem abbatissa morti proxima ad electam sibi successuram: « Conjuro te, inquit, per intemeratam Trinitatem et consubstantialem, ne istius mundi quaeras divitias, aut possessionem, neque occupes sorores ad terrenas sollicitudines; sed magis ut contemnentes bona temporalia, perpetua mereantur accipere.","prev":{"citation":"Regula 58.773.64-95","label":"58.773.64 to 58.773.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.64"},"next":{"citation":"Regula 58.773.116-134","label":"58.773.116 to 58.773.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.773.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.773.116"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}