{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 59.785.96-112","citation":"Benedict, Regula 59.785.96-112","ref":"59.785.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.785.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.785.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.785.96.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Utquid enim exhaeredare filios, idque cum solemni juramento nunquam se aliquid eis daturos, si venientibus ad pubertatis annos liberum fuisset excutere jugum vitae monasticae? Injusta prorsus exhaeredatio, et irreligiosum juramentum. Deinde si ad saeculum reverti licitum luisset, cur ita obstruenda essent omnia, ut nulla suspicio seu occasio remaneret puero, per quam deceptus perire posset? an ideo periturus esset, quod illud vitae genus repudiasset, ad quod sectandum nullo prorsus vinculo fuisset constrictus? nam ad saeculum tuta conscientia regredi pot…rat. Haec autem ex Regula S. Benedicti illatio confirmatur ex oblationis sive petitionis formula, in qua parentes omnem filio ad saeculum redeundi libertatem tollunt, tradentes eum « regulariter permansurum, ita ut ab hac die non liceat illi collum de sub jugo excutere Regulae, sed magis ejusdem Regulae fideliter se cognoscat instituta debere servare, et Domino cum caeteris gratanti animo militare, » uti habetur in formulis Smaragdi, Udalrici, et aliis; sive « ut persistat omnibus diebus vitae suae, et fiat monachus usque ad mortem suam, » ut legitur in formula S. Ceciliae Albiensis: unde etiam pro filio promittebant stabilitatem, conversionem morum et obedientiam, secundum Regulam S. Benedicti. Confirmatur etiam ex Regula S. Isidori (Cap. 4), in qua legimus: « Quicunque a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibi permansurum. » Quem locum reperies in excerptis Egberti Eboracensis episcopi, n. 92 (Apud Spel., tom. I Conc. Angl.).","prev":{"citation":"Regula 59.785.81-95","label":"59.785.81 to 59.785.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.785.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.785.81"},"next":{"citation":"Regula 59.789","label":"Chapter 59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.789","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.789"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}