{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 59.790.1-19","citation":"Benedict, Regula 59.790.1-19","ref":"59.790.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.790.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.790.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.790.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Atque ita Aldricus puer in Centulensi monasterio a parentibus oblatus legitur apud antiquum auctorem, lib. i Mir. S. Richarii abbatis, num. 14 (Saec. ii Ben.): « Ea conditione vel tenore, ne in reliquo ab hac professione retro pedem venere voluisset. » Ita Aldricum alterum in Ferrariensi coenobio (Saec. iv Ben.), « Deo perpetuo serviturum » parentes ejus obtulerunt, uti testatur anonymus in ipsius Vita, num. 4. Factam tamen oblationem tempore intelligibili puer ipse confirmare debebat, ex decreto 36 concilii Aquisgranensis, Statutis Lanfranci, et ex Udalrico, non ut novam sibi induceret obligationem, sed ut inductam se ratam habere et acceptare probaretur. Quae hactenus a nobis dicta sunt adeo clara sunt et perspicua, ut vel caecus ea digito tangat, omnique oporteat rationis lumine destitui, qui haec non adverterit, adeo ut mirum sit aut potius stupendum, quosdam per multiplices alien…rum violentarumque glossarum invectiones in oppositum sensum illa detorquere: qui tamen nulla sive rationis, sive auctoritatis fundamento suam sententiam stabilire possunt. Quis enim neget potestatem filios in monasterio perpetuo mansuros offerendi penes parentes fuisse? Qui possunt dare, qui possunt vendere, servitutis jugo subjicere, possunt utique suavissimo Christi jugo submittere, et Deo consecrare: qui propria voluntate Christianae religioni astringere per baptismum potuerunt, potuerunt et vitae monasticae. At, inquient, haec praxis fons est, causa et origo damnationis plurimorum, qui invite in monasteriis detenti, in deterius ruunt. Multo aequius dixissent, Haec praxis fons exstitit, causa et origo salvationis plurimorum, et plane multo plurium, qui in saeculo mundi corruptelae participantes aeternam damnationis poenam incurrissent. Deinde quis credat eos qui vitae monasticae onus leve ferre nequeunt, in saeculo meliores et salvandos fore? Utquid enim exire de monasterio volunt? ut Christi fiant discipuli, an saeculi? Plane ut saeculi, ut vanis ejus serviant pompis, perfruantur deliciis, gaudeant divitiis, efferantur honoribus.","prev":{"citation":"Regula 59.789","label":"Chapter 59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.789","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.789"},"next":{"citation":"Regula 59.790.20-36","label":"59.790.20 to 59.790.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.790.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.790.20"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}