{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 59.790.37-58","citation":"Benedict, Regula 59.790.37-58","ref":"59.790.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.790.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.790.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.790.37.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"27): « Pueros sive adolescentulos non recipimus, quia per eos monasteriis multa contigisse dolemus, et magna spiritualia simul et corporalia pericula formidantes. » Unde etiam Petrus Damiani ad Cassinenses scribens (Opusc. 36, cap. 16): « luter caeteros, inquit, virtutum flores quos in illo agro pleno, cui benedixit Dominus, reperi, fateor, hoc mibi non mediocriter placuit, quod ibi scholas puerorum, qai saepe rigorem sanctitatis enervant, non inveni; sed omnes aut senes, cum quibus utique nobilis vir sedebat in portis ecclesiae, aut juvenili vivendi decore lactantes. » Verum longe benignius in pueros affectus fuit S. Anselmus, qui conquerenti cuidam abbati quod indociles sustineret, respondit id non tam ex prava puerorum indole, quam ex mala praepositorum institutione oriri, ut testatur Eadmerus in lib. i de ejus Vita (Misc. Baluz., tom. IV). Anselmi sententiam confirmare possent ea quae de mira puerorum simplicitate, pietate et sanctimonia, leguntur in Vita S. Stephani abbatis Obazinensis, lib. ii. Caeterum ut periculis quae ex mala puerorum indole possent contingere obviaretur, non quoslibet indifferenter in monasteriis admittebant, sed probatos (saltem in aliquibus monasteriis) per annum non secus ac adultos; id quod probat concilii Aurelianensis v decretum, can. 19: « Quaecunque puellae seu propria voluntate monasterium appetunt, seu a parentibus offeruntur, annum in ea qua intrant veste permaneant. » Eadem haud dubium lex imposita erat pueris, qui in ipsa oblatione veste induebantur monastica. Deinde non pro libito quoscunque abbas vellet recipiebat, sed quos fratres probassent; horum enim consilium et consensum postulasse patet ex Vita S. Willibaldi a sanctimoniali scripta, in cujus mini. 5 Willibaldus quinquennis abbati Egbalt oblatu dicitur (Saec. iii Ben., parti, ii), « statimque ille abbas monasterii secundum regularis vitae disciplinam declarabat ista suae congregationis, sicque, ut cum eorum consilio sive licentia hoc foret, ille flagitabat, cui protinus illa conventio fratrum simulque responsum seu licentiam dabant, suae voluntatis arbitrio haec omnia fas fore dicebant, etc.","prev":{"citation":"Regula 59.790.20-36","label":"59.790.20 to 59.790.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.790.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.790.20"},"next":{"citation":"Regula 59.790.59-77","label":"59.790.59 to 59.790.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.790.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.790.59"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}