{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 6.178.28-47","citation":"Benedict, Regula 6.178.28-47","ref":"6.178.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.178.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.178.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.178.28.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Est etiam lingua dolosa, et item lingua maledica; quarum altera in falsiloquam et adulatoriam subdividitur; altera vero nunc in facie contumeliam irrogat, nunc detrahit in occulto. » Et Prirus Damiani (Opusc. 9, c. 27): « Dicit Apostolus: Omnia siquidem ferarum genera in lingua reperientur. Ibi quippe est levitas volucrum, ibi ferocitas bestiarum, ibi fraus virulenta serpentium: volatiles enim sunt qui proferunt in coelum os suum, et quorum os locutom est vanitatem, quasi volucrum levitatem; feroces sunt bestiae qui exacuerunt ut gladium linguas suas; serpentes postremo sunt, de quibus dictum est: quia venenum aspidum sub labiis eorum. » Posui ori meo custodiam.] Non parietem, sed custodiam, sive ostium, aut janua, quae « aliquando clauditur, aliquando aperitur…… ut tempore suo taceat, et tempore suo quae dicenda sunt dicat, » inquit Hildemarus. Vel etiam, ut ait Bernardus Cassibensis, « Custodia diel potest silentii clausura, sive ostium in quo virtus taciturnitatis est ad custodiam quaedam clavis; unde majores nostri solent dicere, quod silentium est clavis religionis. » Obmutui et humiliatus sum.] Quae duo, ut notat Hildemarus, simul conjunxit, quasi diceret: Non superbe tacui; sunt enim nonnulli aut per superbiam, aut per iram tacentes, de quibus S. Gregorius (Lib. xxxiv Moral., cap. 20): « Aliquando superbi proterva quae sentiunt, nequaquam produnt; ei hi quorum loquacitas vix compescitur, nonnunquam ex sola amaritudine intimi rancoris obmutescunt, qui per dolorem mentis procacitatis suae verba subtrahentes cum male loqui soleant, pejus tacent; quia cum peccantes aliquid de correctione audiunt, indignantes etiam responsionis verba suspendunt. »","prev":{"citation":"Regula 6.178.1-27","label":"6.178.1 to 6.178.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.178.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.178.1"},"next":{"citation":"Regula 6.179.1-14","label":"6.179.1 to 6.179.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.179.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.179.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}