{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 6.185.97-120","citation":"Benedict, Regula 6.185.97-120","ref":"6.185.97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.185.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.185.97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.185.97.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"» Porro utrum isthaec colloquia recreationes aut alio nomine appellare liceat, parum refert, cum non tam ad delectationem quam ad infirmorum solatium indulta sint. Certe, sicut corpus recreare dicimus, eum post longum jejunium vilissimis cibis vescimur, ita eum post prolixum silentium de bonis et ad aedificationem eloquiis loquimur, hoc exhaustum animum recreare, nihil vetat appellare, dummodo absit omnis de saculo, de regibus, principibus, praelatis, aliisque hujusmodi, quae passim vetant omnes tam veteres quam recentes monachorum constitutiones, sermo. Recte omnino ms. liber de Doctrina novitiorum ( Cap. 14): « Nunquam loquaris de saeculo, vel de guerris; nec audias referentes, eum illud sit venenum mortiferum animarum. » Vide Petri Damiani opusc. 49, cap. 10. Caeterum extra hujusmodi colloquia, de quibus hactenus fuse disseruimus, quaeque erant rara, perpetuum monachi silentium servabant, gravissimis etiam subjicientes poenis illud temere violantes. De his poenis adversus silentii infraciores Regula Cujusdam ad Monachos ita decernit (Cap. 16): « In omnibus nihil loquendum, nisi quod necessitas poposcerit. Si quis praeter hanc disciplinam, cum clamore et acerbiore sermone responderit, notetur usquequo corrigatur. Si autem hoc vitio curari non poterit, ejiciatur ab unitate fratrum. » Poenae incerti auctoris apud S. Basilium, n. 15: « Si quis vesper post Pater noster inveniatur colloquens, excommunicetur. » Liber Antiquarum Definitionum ordin. Cisterciensis (Dist. 7, c. 5): « Qui scienter de silentio infra abbatiam intus vel foris rupto se recognoverit, et culpabilis inventus fuerit, uno die sit in pane et aqua, et in capitulo verberetur; qui vero passim et ex consuetudine illud fregerint, si saepius correpti non emenda verint, omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad congruam emendationem, et ad nutum proprii abbatis ultimi omnium habeantur. » Similiter Constitutiones sanctimonialium Strictioris Observantiae ejusdem ordinis in Hispania (Cap. 12): « Poenitentia injungenda illi quae silentium solverit, est disciplina, et aqua et panis humi, in quo abbatissa raro dispenset.","prev":{"citation":"Regula 6.185.80-96","label":"6.185.80 to 6.185.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.185.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.185.80"},"next":{"citation":"Regula 6.185.121-140","label":"6.185.121 to 6.185.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.185.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.185.121"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}