{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 6.192.1-28","citation":"Benedict, Regula 6.192.1-28","ref":"6.192.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.192.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.192.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Scurrilitatum tamen nomine non prohibentur honesti joci, quibus nonnunquam usos fuisse pios viros legimus, et quales erant Petri Venerabilis, quos laudat S. Bernardus ad eum sic scribens: « Placet, fateor, jocus, est enim et jucunditate gratus, et serios gravitate; nescio siquidem quomodo inter jocandum ita disponitis sermones vestros in judicio, ut et jocus levitatem non redoleat, et auctoritas conservata hilaritatis non minuat gratiam. » Et verba otiosa.] Verbum otiosum S. Basilio (Regul. brev. cap. 23) ost « omne verbum quod ad propositum in Domino usum non facit. » S. Hieronymo (In Matth. xii), « quod sine utilitate et loquentis dicitur et audientis; si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas. » S. Gregorio (In Pastorali, iii parte, cap. 15), « quod ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. » Hujusmodi verba una cum scurrilitatibus sub eadem clausura damnat S. Benedictus, a quibus nos aliunde satis deterrere deberet terribilis Christi sententia dicentis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Quam ad sententiam attendens Petrus Damiani (Lib. v, ep. 2), « Dum haec, inquit, Evangelii verba considero, quid aliud quam quoddam nobis commercium propositum esse perpendo? quia nimirum et momentaneo risu perpetuus fletus eruitur, et temporali fietu perpetua laetitia comparatur. » Hac sententia deterrebantur Pachomiani, apud quos, teste Rufino (Lib, iii de Vit. Patr. 35), impossibile erat aliquem verbum otiosum loqui. Hac deterrebantur SS. Serapion, Macarius, Paphnutius, et alter Macarius, quorum in Regula lego (Cap. 15): « Si quis ex fratribus sermonem in congregatione otiosum emiserit, ne reus sit concilii, praecipimus eum triduo a fratrum congregatione vel colloquio esse alienum, ut nullus cum eo jungatur. » Multo severior videtur Regula Cujusdam ad Monachos (Cap, 8): « Mendacium, inquit, et juramentum, sive verbum otiosum per omne corpus fraternitatis damnandum est.","prev":{"citation":"Regula 6.185.250-261","label":"6.185.250 to 6.185.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.185.250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.185.250"},"next":{"citation":"Regula 6.192.29-54","label":"6.192.29 to 6.192.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.192.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.192.29"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}