{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 60.793.134-147","citation":"Benedict, Regula 60.793.134-147","ref":"60.793.134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/60.793.134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.134.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"» Ita etiam Turrecremata. 2° Smaragdus, et Petrus Diaconus seipsos ita explicant: « Quod vero dicit: Si forte ordinationis, aut quia sacerdos est ordinatus, aut quia ordinationis ministerium, id est ut aliquid ordinaret potestatem accepit ab abbato in monasterio. Aut alicujus rei causa, subauditur, fuerit exaltatus in monasterio; illum locum attendat, etc. 3° Boherius, relata utraque expositione, tertiam addit in primo commentario his verbis: « Vel intendit quod, praeterquam in praemissis, debet semper servare ordines suos, ut tempus conversionis discernit, ut si aliqua ardua sunt in monasterio ordinanda, et abbas petat consilium fratribus, non primus respondeat, non primus loquatur; » et in secundo commentario: « Hoc etiam est dicere, quod licet sacerdos honoretur in sedibus, benedictionibus et missis, in aliis tamen tractatibus et officiis tenere debet locum sui ingressus. » 4° S. Hildegardis illud si vero ordinationis, etc., ita exponit: « Si aut in obedientiis, aut in officiis magisteriorum, seu in negotiis exteriorum, aliqua ib per consilia tractanda sunt, illum locum attendat quando ingressus est in monasterium, videlicet locum, id est propositum conversationis, humilitatis et subjectionis, quae bonum et altum gradum sibi acquirit, etc. Denique Theobaldus Artaldus locum illum attendat, etc., sic interpretatur, ut attenta meditatione consideret quem locum obtinere deberet, si ingressus sui in monasterium ratio haberetur, ut inde humilietur; non illum qui pro sacerdotii reverentia concessus, ut non extollatur. Clericorum etiam si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit.] Etsi Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii praescribat ut « Nulli permittatur clerico in monasterio habitare, nisi ei tantummodo quem lapsus peccati ad humilitatem deduxit, et est vulneratus, ut in monasterio humilitatis medicina sanctur; » eos tamen in monasteriis admittendos et admissos fuisse ex hoc Regulae testimonio evidenter probat Lupus Ferraricusis epist. 129, eosque non solum criminosos, sed etiam pios ac probos, ut pote quibus praelationis gradum, et altaris ministerium criminosis indebitum permittit.","prev":{"citation":"Regula 60.793.108-133","label":"60.793.108 to 60.793.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/60.793.108"},"next":{"citation":"Regula 60.793.148-182","label":"60.793.148 to 60.793.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/60.793.148"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}