{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 60.793.45-65","citation":"Benedict, Regula 60.793.45-65","ref":"60.793.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/60.793.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.45.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Cum autem his atque aliis exercitiis probatus fuerit, si stabilis et prompto animo perstiterit, tunc eum suscipi decet. » Quae verba ex S. Basilii Regula a Rufino translata, cap. 6, de omnibus generatim dicta, ille presbyteris singulatim adaptat. Tamen si omnino perstiterit in hac petitione sua; sciat se omnem regulae disciplinam servaturum.] « Dignum est enim ut qui similem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam, » ut ait Alexander III (In Decretal., c. Recolentes). Hic autem Hildemarus observat vocem disciplinam varias habere acceptiones; sed hoc loco praecipue sumi a nonnullis pro flagello, ab aliis pro Regulae observatione, quae acceptio posterior aliis quibuscunque praeferenda est: « Regulae disciplinam, inquit Smaragdus, dicit regularem in omnibus doctrinam, et eruditionis sanctae praecepta: disciplina enim a discendo nomen accepit; quidquid enim in schola regulari sancta discitur, non incongrue disciplina vocatur. Eruditio enim regularis disciplinae in praeceptis ejusdem Regulae, et in castigationibus et increpationibus, et in variis judiciis constat, in quibus qui perseveraverit usque in finem, hac salvus erit. » Eodem fere modo loquuntur Bernardus Cassinensis et Boherius; et hunc esse Regulae, sensum verba sequentia clare demonstrant. Nec aliquid ei relaxabitur.] « Quia, ut ait Hildemarus, per omnes gradus debet probari velut laicus, et etiam plusquam laicus. Nam tres sunt gradus quibus probari debent novitii: id est unus ad portam monasterii per quatuor aut quinque dies: deinde secundus in hospitio paucis diebus, id est duobus mensibus: tertius in cella novitiorum per decem menses. » Similiter Bernardus Cassinensis intelligit nihil esse relaxandum de gradibus probationis, quos totidem recenset. Ita etiam Turrecremata et Matthaeus Lambertus. At Menardus noster S. Benedictum interpretatur non de novitiatu, sed de observatione Regulae. Rectius quidem, meo judicio, Richardus de S. Angelo, et Boherius in primo comm.","prev":{"citation":"Regula 60.793.24-44","label":"60.793.24 to 60.793.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/60.793.24"},"next":{"citation":"Regula 60.793.66-91","label":"60.793.66 to 60.793.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/60.793.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/60.793.66"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}