{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 61.800.77-93","citation":"Benedict, Regula 61.800.77-93","ref":"61.800.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.800.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.800.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.800.77.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"» Sed Bernardus Cassinensis ad hunc locum scribens: « Puto ego, inquit, quod promittendo obedientiam abbati loci istius, maxime si in alio monasterio fuit professus, satis potest ejus stabilitas esse firmata; nec est apud nos consuetudo aliter stabilitatem firmare. » Idem habet Nicolaus de Fractura. Maxime quia tempore hospitalitatis potuit ejus vita dignosci.] Ad probationem monachorum peregrinorum, aliud a tempore hospitalitatis spatium, quod Boherius vult esse annuale, non indicit S. P. Benedictus. Ex quo datur intelligi, statim ut stabilitatem in monasterio firmare rogaverint, congregationis corpori esse sociandos. Et certe Regula Magistri (Cap. 89) duorum duntaxat mensium inducias hujusmodi monachis jam conversis ad tractandum instituit, quibus expletis, stabilitatem firmare permittit. De Cisterciensibus haec reperio in libro Institutionum (Dist. 2, c. 3): « Monachus alterius ordinis professus secundum Regulam S. Benedicti in aliquo ordinis nostri monasterio receptus, si benedictus non est, in cella novitiorum sit per annum, et eodem ordine quo novitius benedicatur. Si autem benedictus fuerit, statim detur ei cuculla, et completis ad minus antea quatuor mensibus, postea ad nutum abbatis in captulo petitionem faciat de professione facienda, et in ecclesia sicut novitius monachus professionem suam legens, super altare offerat, nihil amplius faciens. » Dicatur ei honeste ut discedat.] Admiranda prorsus S. legislatoris indulgentia, qui etiam superfluum et vitiosum, non cum dedecore, ut meretur, sed honeste vult dimitti: id quod hoc modo fieri debere tradit Hildemarus: Debet illi dici: « Optabamus, frater, te meliorem esse, sed nunc quia tui mores cum nostris non conveniunt, nec nostri cum tuis, ideo tolle quod tibi in via sufficiat, et vade. » Alioquin: « Si isti admitterentur in congregatione, illam retributionem redderent quam juxta vulgare proverbium, mus in pera, serpens in gremio, ignis in sinu, suis consueverunt hospitibus exhibere, » ut loquitur Richardus de S.","prev":{"citation":"Regula 61.800.65-76","label":"61.800.65 to 61.800.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.800.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.800.65"},"next":{"citation":"Regula 61.800.94","label":"Chapter 61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.800.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.800.94"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}