{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 61.803.94-108","citation":"Benedict, Regula 61.803.94-108","ref":"61.803.94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.803.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.803.94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.803.94.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"» Quamvis hoc Cisterciensium statutum videatur de solis intelligendum fugitivis aut ejectis, quibus postea poenitentibus ex Guigonis Statutis, cap. 77, datur licentia ad aliquam aliam religiosam eundi domum, in qua suam possint animam salvam facere; neque enim verosimile est ut in tam sanctis ordinibus fratres, proprio derelicto professionis proposito, in quo omnia ad salutem aeternam secure sibi procurandam abunde sufficiebant, pro libitu ad alias religiones transiisse; saltem aliquod ea de re desideraremus exemptum. Alteram rationem profert S. Basilius his verbis (Const. monast., c. 34): « Si ignavior viderit sibi liberum esse ut semel electae congregationis labores fug…at, et ad aliam fratrum mansionem dive…tat, vivatque absque ulla custodia, pro ingenii sui licentia facile avellitur a contubernio fratrum, et perditionis ipsius reus erit, qui illum prompte suscipit; et malum hoc si progrediatur, plerumque et recte ambulantes a recta et justa via seducit, atque ita omnium perditio in eum cumulate recidit, qui hujusmod lapsibus causas dedit. Proinde ne hoc accidat, deficientes fratres vel admoneamus et ad eos a quibus defecerunt reducamus; aut si nolint obtemperare, caveamus et aversemur, recusem usque convictum illorum, idemque fratribus omnibus denuntiemus, ut tali aversione castigati, ad suam ipsorum causam redeant, et sub eo grege in quem primum collecti sunt pascantur, aut si ipsi spiritalem societatem pertinaciter contempserint, reliqui saltem animadvertentes quam isti habeantur abominabiles, ipsorum exemplo admoniti, nolint imitari, quorum turpitudinem abhorrent. » Tertiam addere possumus rationem, ut nimirum ex dimissoriis litteris seu commendatitiis veri a fugitivis apostatisque monachis discernantur, de quibus Regula monastica communis S. Fructuosi (Cap. 20): « Cum aliquis per vitium dilapsus fuerit a monasterio, in aliud non recipiatur coenobium, neque in humanitatis charitatem, neque in pacis osculum; sed continuo vinctis post tergum manibus abbati reducatur proprio.","prev":{"citation":"Regula 61.803.77-93","label":"61.803.77 to 61.803.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.803.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.803.77"},"next":{"citation":"Regula 61.803.109-131","label":"61.803.109 to 61.803.131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.803.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.803.109"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}