{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 61.808.1-16","citation":"Benedict, Regula 61.808.1-16","ref":"61.808.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.808.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.808.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.808.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"In primo casu dico non modo licitam, sed et aliquo modo necessariam esse transmigrationem ad aliud monasterium, in quo religiose et secure vivatur; nam « si haec ibidem pro improbitate nimirum atque irreligiositate cohabitantium obtineri forte nequiverint, inquit S. Bernardus (De Praec. et disp., c. 16), duce spiritu libertatis transire indubitanter suadeo ad locum alium, ubi non impediatur homo reddere Deo vota sua, quae distinxerunt labia sua. Et quidem cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. » Et alibi (Epist. 7) reddens rationem cur ex aliis monasteriis ad suum transeuntes reciperet: « Hac ergo illos ratione suscipimus, quoniam non putamus esse malum si vota labiorum suorum, quae in locis suis potuerunt quidem promittere, sed nequaquam persolvere Deo, qui ubique est, ubicunque poterunt reddant, et solius stabilitatis damna reliquorum regularium praeceptorum integra observatione comp…nseat. » Et infra, adversus eos qui inde in se murmurarent: « Quid molestus es fratri tuo, quoniam satagit quemadmodum quae processerunt de labiis suis non faciat irrita? Si quaerit homo ubi et quomodo persolvat quod pollicitus est Deo, quid tu perdis? Fortassis si aliquantae pecuniae tu eum debitorem teneres, circuire cogeres mare et aridam, donec usque ad novissimum quadrantem debitum redderet universum. Quid igitur meruit de te Deus, quoniam non vis ut et ipse a suo quod suum est debitore recipiat? » Idem docet Petrus Venerabilis ad S. Bernardum sic scribens (Lib., i, epist. 28): « Scimus non debere aliquem alicujus monachum absque ejus permissione suscipere, quandiu ut verus pater filio, ut bonus pastor ovi propriae cuncta tam corporis quam animae necessaria, ea scilicet sine quibus nec anima salvari, nec corpus potest sustentari providerit. Quod si horum aliquid defuerit, licet fratri, etiam invito abbate, locum sibi tam inutilem, imo tam noxium et perniciosum deserere, atque suae animae interitum modis omnibus declinare, locumque alium, in quo hoc, quod prius non poterat, implere possit, quaerere….","prev":{"citation":"Regula 61.803.132-151","label":"61.803.132 to 61.803.151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.803.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.803.132"},"next":{"citation":"Regula 61.808.17-38","label":"61.808.17 to 61.808.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.808.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.808.17"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}