{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 61.808.119-141","citation":"Benedict, Regula 61.808.119-141","ref":"61.808.119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.808.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.808.119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.808.119.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"quoniam (ut cum venia tui dixerim ) quidquid tibi amplius indulgens in victu vestituque supe fluo, in verbis o…i…sis, in vagatione licentiosa et curiosa, quam videlicet promisisti, quam apud nos tenuisti: hoc procul dubio retro aspicere est, praevaricari est, apostatare est. » Illis etiam posset et istud ejusdem S. Doctoris ad Adam monachum aptari (Epist. 7): « Quod et vos quoque non immeri… timentes, nec satis de propria causa confidentes, remorsas ac remordentes conscientias apostolica c…nati estis delinire licentia. O frivolum satis remedium! quod non est aliud, nisi more protoplastorum cauteriatis conscientiis texere perizomata, videlicet ad velamentum, non ad me licamentum, etc. » Et alibi mentem suam auctoritate S. Gregorii papae ita explicat (Epist. 94): « Quisquis bonum majus subire, inquit, proposuit, bonum minus, quod potuit, sibi illicitum fecit: ad quod prohandum subjecit testimonium de Evangelio dicens: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Et infert: Qui igitur fortiori studio intenderat, retrospicere convincitur, si relictis bonis amplioribus, ad minima retorquetur (S. Greg. Past., part. iii, cap. 28). Item ipso in homilia tertia super Ezechielem: Sunt nonnulli qui bona quidem quae noverunt operantur; atque haec operantes, meliora deliberant; sed retractantes, meliora quae deliberaverant, immutant. Et quidem bona agunt, quae coeperant, sed a melioribus, quae deliberaverant, succumbunt. …i nimirum ante humana judicia stare videntur in opera, sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione. » Denique alibi (Epist. 371) loquens de his qui, cum a laxioribus ad strictiora transierint, postmodum ad priorem vivendi rationem redeunt: « Ego, inquit, de me dicam quod sentio. Ego Bernardus, si de bonis ad meliora, vel de pericul sis ad securiora voto et opere libere pertransissem; et illicita voluntate ad ea quae mutavi denuo recurrere praesumpsissem, non solum apostata, verum etiam regno Dei pon idoneus fieri pertimescerem.","prev":{"citation":"Regula 61.808.94-118","label":"61.808.94 to 61.808.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.808.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.808.94"},"next":{"citation":"Regula 61.808.142-145","label":"61.808.142 to 61.808.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.808.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.808.142"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}