{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 62.20","citation":"Benedict, Regula 62.20","ref":"62.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.20.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Etiam episcopus adhibeatur in testimonium.] Hunc locum varie varii exponunt, Hildemarus mentem suam ita explicat: « Notandum est quia pro illis sacerdotibus qui sacerdotes veniunt in monasterium, non dicit regula adhiberi episcopum in testimonium, sed solummodo pro illis sacerdotibus qui in monasterio consecrantur. Ideo non pro illis qui sacerdotes veniunt in monasterium, eo quod illi in alio titulo fuerunt consecrati, non est opus episcopum adhiberi in testimoninm. Illi autem sacerdotes, quia in illo titulo fuerunt consecrati, ideo necesse est ut adhibeatur episcopus in testimonium. » Bernardus Cassinensis, quod episcopus adhibeatur in testimonium, non necessitatis esse existimat, sed honestatis duntaxat: « Dictum hoc, inquit, in monasteriis non exemptis de dioecesano locum habere potest; quia ductus per septem gradus per dioecesanum habebit deponi secundum quosdam. Ego vero a littera non recedens, quando dicit adhibeatur in testimonium, puto quod solummodo exponenda est contumacia et inobedientia episcopo, ut sit quasi testis, ad justificandam correctionem et disciplinam. Et propterea hoc non credo esse necessarium, sed honestum: manifestum est enim per sequentia quod adhuc remanet in foro abbatis, judicandus ab eo; nam sequitur: Qui si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, etc. » Nicolaus de Fractura haec intelligit « in monasteriis non exemptis, ubi ad episcopos in defectum abbatum non corrigentium subditorum excessus spectat correptio. » Similiter Boherius se tit hoc locum habere in monasterio non exempto; ut deductus per septem gradus a dioecesano episcopo deponatur. Et certe olim monachi sacerdotes non minus episcopo quam abbati subjecti erant, ut probat Menardus, quod tamen improbasse videtur Glaber Radulfus in Vita S. Guillelmi, Luciacensis primum monasterii monachi, ac postea abbatis S. Benigni Divionensis, ubi haec scribit: « Insoleverat etiam malae arreptae consuetudinis usus, ut nullus fratrum loci illius (Luciaci) levitici ordinis gradum prius susciperet, quam sese assertione jurandi promitteret servaturum fidelitatem episcopo.","prev":{"citation":"Regula 62.19","label":"Chapter 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.19"},"next":{"citation":"Regula 62.21","label":"Chapter 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.21"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}