{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 63.826.106-126","citation":"Benedict, Regula 63.826.106-126","ref":"63.826.106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.106.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"» Et in Statutis Guigonis (Cap. 26): « Ordinem autem sive in refectorio, sive ubicunque, eum cuncti tenemus, quem singulis suus dedit adventus: » a quo derogant antiqua Statuta Carthusiensium dum scribunt (Part. ii, cap. 21), ut « quando novitii duo ad aliquam do num veniunt, qui posterior venit, si prius professionem lecerit, primus deinceps remaneat. » Sed in his omnibus laudabili cujusque congregationis consuetudini insistendum existimo: neque vero ita ad litteram accipiendum esse exemplum a S. Benedicto propositum, quod forte duntaxat proposuit, ut clarius doceret eum qui primus per professionem monasticam congregationi insertus est, alios debere praecedere. Sed cum B. Benedictus aliquos certis de causis aliis praeponi permittat, optabit fortean aliquis rescire quinam illi esse debeant. Verum id cujusque monasterii et congregationis constitutiones satis declarant. Hildemarus sui temporis morem ita exponit: « Sciendum est quia decani minores vel circatores, pro hoc quia decani sunt vel circatores, non debent praeesse aliis, hoc est non debent praeponi in choro, aut in capitulo, aut in alio vero loco, excepto si deesset abbas, aut praepositus, aut decanus major. Tunc unus illorum debet praeponi, qui teneat locum abbatis. Nam ideo dixi non debere praeponi, quia non est ratio ut in isto uno anno, cum habent ministerium, supponantur; in altero anno, cum non habent ministerium, iterum sedeant inferius loco quo intraverunt. Decanus vero major aut praepositus debent proponi, pro eo quod illi servant locum abbatis si non est. Quando non est, servat praepositus locum abbatis; quando vero non est praepositus, servat decanus major locum abbatis in excommunicando et in omnibus. » Apud Cluniacenses ad abbatis dexteram sedebat major prior ex Udalrico, lib. iii, c. 4; sed non item prior claustralis, de quo idem Udalricus ejusdem libri cap. 6: « Prior claustra is vicarius est majoris prioris per omnia.","prev":{"citation":"Regula 63.826.76-105","label":"63.826.76 to 63.826.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.76"},"next":{"citation":"Regula 63.826.127-145","label":"63.826.127 to 63.826.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.127"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}