{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 63.826.146-162","citation":"Benedict, Regula 63.826.146-162","ref":"63.826.146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.146.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Fulgentius, quod « circa singulos ita mansuetus fuit, ut neminem fratrum puro nomine clamitaret. » Puro autem nomine appellari est appellari solo nomine, ut dicit Hildemarus, sive, ut loquuntur Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, et Boherius, sine adjectione, id quod tribus quatuorve modis fieri potest: vel solum baptismi nomen enuntiando, verbi gratia, Petre, Paule; vel solum familiae nomen, verbi gratia, le Blanc, le Noir, la Perche; vel solum nationis, ut Germane, Hispane; vel officii aut dignitatis, ut, Sacrista, Cantor, Decane, Praeposite, quod aut saeculum sapit, aut contemptum, imo etiam aliquando praebet occasionem superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis se non esse ut caeteri hominum, ut pote tali praepositum officio, ex tali oriundum familia, tam clara, tam illustri. Sed priores juniores suos fratres nominent.] Juniores hic vocat, non quidem infantes, sive, ut aiunt, simpliciter aetate juniores; sed comparative ad antiquiores et priores in ordine professionis, ut indicat pronomen suos: non enim dicit priores juniores fratres nominent, sed juniores suos, id est sibi inferiores in ordine professionis: unde contingere potest ut unus et idem monachus frater et nonnus vocetur, frater ab antiquiore, nonnus ab inferiore. Certe saeculo xii Joannes sacerdos et monachus frater Joannes appellatus legitur in Vita S. Aiberti num. 7 (Bolland., 7 Aprilis). Alius tamen usus viguit apud Cluniacenses, in quorum antiquis Consuetudinibus reperio (Lib. ii, c. 20): « Si quem fratrem appellat, nunquam puro nomine appellat, nisi domnus adjungat; et pueros fratres nominat. Item proprium nomen dicturus, semper frater praemittit. » Quare autem juniores S. Benedictus appellari voluerit fratres, ita explicat Hildemarus: « Bene fratres jussit appellari, quia uno sacro fonte baptismatis sunt renati, et uno Spiritu sanctificati, et unam professionem professi sunt, et unam remunerationem adipisci desiderant, et una matre, id est sancta Ecclesia editi sunt.","prev":{"citation":"Regula 63.826.127-145","label":"63.826.127 to 63.826.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.127"},"next":{"citation":"Regula 63.826.163-185","label":"63.826.163 to 63.826.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.163"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}