{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 63.826.186-219","citation":"Benedict, Regula 63.826.186-219","ref":"63.826.186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.186.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"coquinae servitium nonnus Remigius faciat; ad servitium ecclesiae nonnus Jacobus, etc. » Sed de hac voce videsis Menardum, Haeftenum, et Cangii Glossarium. Abbas autem quia vices Christi agere creditur, domnus et abbas vocetur.] Ubi Bernardus Cassinensis: « Littera ultramontana non habet dominus, sicut littera Cassinensis, sed habet domnus; et sine dubio domnus videtur plus habere reverendae maturitatis, et dominus plus metuendae potestatis. » Bernardum sequitur Nicolaus de Fractura: dominus etiam legit Richardus de S. Angelo. Item Concordia Regularum, codices Victorini, editio Guidonis Juvenalis, Lovaniensis, et Joannes Bertelius; eamque lectionem, quam in omnibus Cassinensis bibliothecae mss. reperiri asserit, pluribus tueri conatur Paulus Augustinus a Janua. Verum antiquis non videtur fuisse nisi unus Dominus Deus: unde etiam Augustus imperator domini nomen recusasse legitur apud Orosium, lib. vi, cap. 22. Quanquam postea a scriptoribus, ut humiliori vocabulo uterentur, ex verbo dominus factum sit per syncopen domnus. Qua voce sanctos viros, episcopos, reges, aliasque honorabiles nobilesque personas appellarunt: unde in antiquis litaniis summus pontifex domnus apostolicus appellatur. Ita apud Severum Sulpicium, |epist. 2, Domnum Martinum obiisse nuntiant; Vita B. Alcuini, num. 22, saec. iv Bened., Vade ad sepulcrum domni Martini; S. Gregorius, lib. i Regist., cap. 6, Domnum Alexandrum, domnum Theodorum, filium meum Marinum, domnam Eusiciam, domnam Eudochiam, domnam Dominicam mea peto vice salutari; Statuta S. Adalardi, Missa domnae Balthildae; Aimonius, lib. iv de Gestis Francorum, c. 68, Domnus Carolus rex habuit conventum generalem in Wormatia civitate. Hinc tritus ille versiculus: Coelestem Dominum, mortalem dicito domnum. Sed quod soli tunc abbati competebat domni nomen, nunc omnibus fere monachis promiscue tribuitur; id quod jam tempore Smaragdi abbatis usu receptum fuisse constat ex ejusdem loco supra citato, « ut apud Cluniacenses ex Udalrico etiam laudato. Etsi credamus non defuisse etiam olim qui utrumque domini et domni titulum respuerint, patres simpliciter appellati.","prev":{"citation":"Regula 63.826.163-185","label":"63.826.163 to 63.826.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.163"},"next":{"citation":"Regula 63.826.220-258","label":"63.826.220 to 63.826.258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.220"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}