{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 64.845.270-292","citation":"Benedict, Regula 64.845.270-292","ref":"64.845.270","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.270","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.270.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Declarat hoc (quod tamen non superbe jactito) de Pontiano schismate, in quod cum innumeri declinaverint, ac nefanda et in ordine monastico inaudita fecerint, nunquam gladium meum, nunquam mucronem, nunquam frameam experti sunt, vix unquam asperum verbum de ore meo audierunt. Feci hoc tunc, feci et postea saepe, etiamsi non de tam gravibus, tamen de gravibus, et juste forsan, nisi tolerantia intercessisset, graviter puniendis excessibus: facio et adhuc frequenter, nec, ut sic dicam, facere assidue cesso. » Sedet S. Odilo ejusdem decessor (Petrus Dam. in ejus Vita) etiam eo nomine reprehensus respondebat, quod si damnandus foret, se malle ob clementiam quam ob severitatem damnari. Et certe tales decet esse pastores, qualem se supremus omnium et bonus pastor exhibuit, qui nusquam delictum aliquod ex condigno punivit. Plus enim aliquando obsunt praelati nimia severitate, quam si impunitum omnino peccatum reliquissent: exasperant animos, non corrigunt; et quos emendare debuerant, in pejus ruere faciunt. Quemadmodum enim qui debili dorso graviorem sarcinam imponit, aut sarcinam abjicere, aut sub ejus pondere infirmum succumbere cogit, haud secus abbates qui graviorem delinquentibus poenitentiam injungunt, aut detrectare judicium, aut illud subeundo gravius delinquere faciunt. Unde et Mabillonius noster (Praef. in Saec. iv Benedic., part. i) inter alias collapse disciplinae regularis causas, primo loco quorumdam abbatum nimiam rigiditatem ponit; cum nonnulli errata monachorum suorum punirent orbatione oculorum, ac membrorum mutilatione: id quod prohibent Carolus Magnus in capitulari anni 789, c. 16, et Patres concilii Francofurtensis anno 794, c. 18. Oderit vitia, diligat fratres.] Idem monet S. Gregorius (Lib. ix, epist. 8): « In correctione hunc esse ordinem noveris, ut personas diligas, vitia persequaris. » Et in alio loco (Lib. i, epist. 24): « Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest, vitiis potius quam fratribus dominatur: bene acceptam potestatem regit, qui et tenere illam novit et impugnare;","prev":{"citation":"Regula 64.845.249-269","label":"64.845.249 to 64.845.269","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.249"},"next":{"citation":"Regula 64.845.293-315","label":"64.845.293 to 64.845.315","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.293"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}