{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 64.845.378-394","citation":"Benedict, Regula 64.845.378-394","ref":"64.845.378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.378.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"» Hoc vinum sollicite vi abat V. Eigil abbas Fuldensis (Saec. iv Ben. part. i), qui, ut scribit Candidus in ejus Vita, n. 8 « accusatorum nugas et frivola vaniloquia audire non consensit, sciens se inde magis tur…a…i quam jucundari. Suspicionem prorsus menti suae quietis amatur non permisit dominari, neque angulosis v… simplex delectabatur insidiis. » In ipsis autem imperiis sit providus et consideratus.] Et quantum ad personas quibus committuntur et quantum ad res ipsas quae fieri imperantur, ut loquitur Bernardus. Sive secundum Deum, sive secundum saeculum sint.] « Id est sive in temporalibus, sive in spiritalibus, » inquit Richardus de Sancto Angelo. Hildemarus haec verba non ad imperia, sed ad opera quae injunguntur refert: ni… irum virgulam post consideratus ponens, reliqua consequenter ita legit: Et sive secundum Deum, sive secundum saeculum sit opera quam injungit, discernat atque temperet. Quod ideo fecit, inquit Bernardus Cassinensis, « propter hoc quod in aliquibus regulis est bis illud sit; dicit enim alia littera: Sit pro…idus et consideratus, sive secundum Deum, sive secundum saeculum sit. Ubi vero, inquit, non est nisi unum sit, non est necessaria haec expositio Pauli (id est Hildemari, quem sub nomine Pauli consuevit citare). Ubi vero est b.s illud sit, expositio est bona: et puto illam litteram, ubi est bis, esse meliorem. » Vulgatam tamen lectionem, quam etiam habet vetustissimus codex Oxoniensis, praeferendam esse censet Menardus, ita ut verbum substantivum sint referatur ad imperia, citatque Smaragdum hunc locum ita explicantem: « Imperia secundum saeculum sum, quae ad corpus spectant, ut sunt orare, metere; secundum Deum, quae ad animam, ut orare, jejunare. » Verum aliter ejusdem Smaragdi Floriacensis codex ab annis circiter octingentis descriptus, in textu legit sit, non sint, et expositionem aliter etiam exhibet hoc modo: « Opera secundum Deum sunt haec: Vigiliae, jejunia, abstinentia, et his similia;","prev":{"citation":"Regula 64.845.358-377","label":"64.845.358 to 64.845.377","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.358"},"next":{"citation":"Regula 64.845.395-413","label":"64.845.395 to 64.845.413","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.395"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}